BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0170B]

Caput XIX

De mappularum receptione

ab eodem cognita.

 

Non longe autem a monasterio vicus erat in quo non minima 1) multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conversa. Ibi quoque quaedam sanctimoniales feminae inerant, et crebro illuc pro exhortandis animabus fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. [0170C] Quadam vero die misit ex more; sed is qui missus fuerat monachus, post admonitionem factam, a sanctimonialibus feminis rogatus mappulas accepit 2). sibique eas ab­scon­dit in sinu. Qui mox ut reversus est, eum vir Dei vehementissima amaritudine coepit increpare, dicens: Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum? At ille obstupuit, et quid egisset oblitus, unde corripiebatur ignorabat. Cui ait: Nunquid ego illic praesens non eram quando ab ancillis Dei mappulas accepisti, tibique eas in sinum misisti? Qui mox ejus vestigiis provolutus, stulte se egisse poenituit, et eas quas in sinu absconderat, mappulas projecit.

 

――――――――

 

1) [0170D] Primus Theod., non magna. 

2) [0170D] Hic de mappulis in sacro ministerio adhiberi solitis, quarum in epistolis occurret infra mentio. non agitur; sed de sudariis et linteis, emungendis natibus, purgandaeque pituitae, ac sudori abstergendo aptis.