Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Dialogi de vita et miraculispatrum Italicorum
Liber II
|
_________________________________________________________
|
|
[0170D] |
Caput XXDe cogitatione monachi superbaa Dei viro cognita.
Quadam quoque die dum venerabilis Pater vespertina [0172A] jam hora corporis alimenta perciperet, ejus monachus cujusdam defensoris 1) filius fuerat, qui ei ante mensam lucernam tenebat. Cumque vir Dei ederet, ipse autem cum lucernae ministerio astaret, coepit per superbiae spiritum 2) in mente sua tacitus volvere, et per cogitationem dicere: Quis est hic cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, servitium impendo? Quis sum ego, ut isti serviam? Ad quem vir Dei statim conversus, vehementer coepit eum increpare, dicens: Signa cor tuum, frater, quid est quod loqueris? signa cor tuum. Vocatisque statim fratribus, praecepit ei lucernam de manibus tolli, ipsum vero jussit a ministerio recedere, et sibi hora eadem quietum sedere. Qui requisitus a fratribus quid habuerit in corde, per ordinem narravit [0172B] quanto superbiae spiritu intumuerat, et quae contra virum Dei verba per cogitationem tacitus dicebat. Tunc liquido omnibus patuit quod venerabilem Benedictum latere nil posset, in cujus auribus tacitae etiam cogitationis verba sonuissent 3).
―――――――― 1) [0171D] Defensores olim duplicis generis erant, politici nimirum, et ecclesiastici: hi ecclesiarum, pauperum ac viduarum; illi urbium, locorum ac provinciarum causas ac negotia curabant. Vide Haeftenum ad hunc locum, et Angelum Nuce in cap. 37, lib. IV Chron. Cassin. MABILL. De defensoribus jam egimus, et infra uberius sumus dicturi quae loca exploratis indicibus poteris adire. 2) [0172D] Becc., coepit puer superbiae spiritu. 3) [0172D] Carnotenses, in cujus aure etiam verba cogitationionis sonuissent. |