BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0172B]

Caput XXI

De ducentis farinae modiis famis tempore

ante viri Dei cellam inventis.

 

Alio quoque tempore in eadem Campaniae regione fames incubuerat 1), magnaque omnes alimentorum indigentia coangustabat. Jamque in Benedicti monasterio triticum deerat: panes vero pene omnes consumpti [0172C] fuerant, ut non plus quam quinque ad refectionis horam fratribus inveniri potuissent. Cumque eos venerabilis Pater contristatos cerneret, eorum pusillanimitatem studuit modesta increpatione corrigere, et rursum promissione 2) sublevare, dicens: Quare de panis inopia vester animus contristatur? Hodie quidem minus est, sed die crastina abundanter habebitis. Sequenti autem die ducenti farinae modii 3) ante fores cellae 4) in saccis inventi sunt, quos omnipotens Deus quibus deferentibus transmisisset, nunc usque manet incognitum. Quod cum fratres cernerent, Domino gratias referentes, didicerunt jam de abundantia nec in egestate dubitare.

[0174A] Petrus. Dic, quaeso te: nunquid non credendum est huic Dei famulo semper prophetiae spiritum adesse potuisse? an per intervalla temporum ejus mentem prophetiae spiritus implebat?

Gregorius. Prophetiae spiritus, Petre, prophetarum mentes non semper irradiat: quia sicut de sancto Spiritu scriptum est: Ubi vult spirat 5) (Joan. III, 8) ; ita sciendum est, quia et quando vult aspirat. Hinc est enim quod Nathan (II Reg. VII, 3) a rege requisitus si construere templum posset, prius consensit 6) et postmodum prohibuit. Hinc est quod Elisaeus cum flentem mulierem cerneret, causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi (IV Reg. IV, 27) . Quod [0174B] omnipotens Deus ex magnae pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mente et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate; ut et accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis.

Petrus. Ita hoc esse, ut asseris, magna ratio clamat. Sed, quaeso, de venerabili Patre Benedicto quidquid adhuc animo occurrit, exsequere.

 

――――――――

 

1) [0172D] Anno sc. 538, ex Procopio, l. II de Bello Goth. ubi famem per totam Italiam grassatam esse refertur. 

2) [0172D] Additur blanda in Bigot. primo Aud. et Prat. 

3) [0172D] Hic ad memoriam revocetur quod S. Paulino contigisse narrat Gregorius Turon. lib. de Gloria Confess. c. 107, nimirum plures naves vino triticoque onustas ex inopinato advenisse, veluti divinitus advectas, ut largis Paulini eleemosynis praemium rependeretur, Terasiaeque uxoris fides confirmaretur. Consule locum indicatum. 

4) [0172D] Compend., fores ecclesiae cellae. 

5) [0173D] Gemet. et pler., aspirat. 

6) [0174D] Val-cl., concessit.