BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iunillus

ca. 500 - post 549

 

Institutorum regulariorum

divinae legis libri II

 

Liber primus

 

_________________________________________________________

 

 

 

LIBER PRIMUS

 

1. De partibus diuinae legis.

Δ In quot primas partes legis diuinae scientia diuiditur? Μ In duas, quarum una ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinet, alia in rebus est quas ipsa scriptura nos edocet.

 

2. Quae pertinent ad superficiem scripturarum?

Δ Ad ipsam superficiem dictionis proprie pertinentia quot sunt? Μ Quinque. Δ Quae? Μ Species dictionis, auctoritas, conscriptor, modus, ordo.

2. Δ Species dictionis quot sunt? Μ Quattuor: nam aut historica est aut prophetica aut prouerbialis aut simpliciter docens.

 

3. De historia.

Δ Historia quid est? Μ Praeteritarum rerum praesentiumue narratio.

2. Δ In quibus libris diuina continetur historia? Μ In XVII: Genesis I, Exodi I, Leuitici I, Numerorum I, Deuteronomii I, Iesu Naue I, Iudicum I, Ruth I, Regum secundum nos IV, secundum Hebraeos II, Euangeliorum IV: secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem, Actuum apostolorum I. Δ Nulli alii libri ad diuinam historiam pertinent? Μ Adiungunt plures Paralipomenon II, Iob I, Tobiae I, Esdrae I, Iudith I, Esther I, Machabaeorum II. Δ Quare hi libri non inter canonicas scripturas currunt? Μ Quoniam apud Hebraeos quoque super hac differentia recipiebantur, sicut Hieronymus ceterique testantur.

3. Δ Nulla in his libris alia species inuenitur? Μ Incidunt ceterae, sed non principaliter, quia, etsi personae a quibus dicta sunt primum secundum ceteras species sunt locutae, tamen ab eo qui librum scripsit ut historia sunt relata: sicut, benedictiones Iacob patriarchae ab ipso quidem ut prophetiae dictae sunt, sed Moyses, qui refert, ordine narrat historico. Et cum ipse Moyses dicit in principio factum caelum et terram, prophetico quidem spiritu dicit, sed specie narrat historica. Similiter et prouerbialiter nonnumquam sonat historia, ut est, «Ambulantia ambulauerunt ligna, ungere super se regem.» Aliquando simpliciter docet, ut est, «Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est.» Omnia tamen, ut dixi, specie contexuntur historica.

4. Δ Quid historia speciebus ceteris praestat? Μ Quod ipsi ceterae subiacent, ipsa nulli.

5. Δ Quid illi commune cum ceteris? Μ Habet commune cum simplici doctrina quod utraque superficie planae uidentur, cum sint intellectu plerumque difficiles; nam aliae contra.

 

4. De prophetia.

Δ Quid est prophetia? Μ Rerum latentium praeteritarum aut praesentium aut futurarum ex diuina inspiratione manifestatio.

2. Δ Da in praeteritis prophetiam. Μ «Verbo Domini caeli firmati sunt» et «quoniam ipse dixit, et facta sunt» et «In principio fecit Deus caelum et terram.» Δ Da in praesentibus. Μ Cognitionem furti facti a Giezi propheta in praesenti uidit, et Ananiae ac Saphirae Petrus apostolus. Δ Da in futuris. Μ «Ecce uirgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel.»

3. Δ Quare in definitione positum est ‹latentium›? Μ Quia si quis iam cognita dicat, licet futura sint, tamen propheta non est, sicut nos cum resurrectionem praedicamus prophetae non sumus. Si uero cuiuscumque temporis latentia manifestet, tunc propheta est, sicut iam ostendimus. Δ Proba hoc diuinae scripturae testimonio. Μ Paulus apostolus in epistula ad Corinthios prima ait, «Si conuenerit uniuersa ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent autem idiotae, nonne dicent quia insanitis? Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis aut idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta fiunt, et tunc cadens in faciem adorabit Deum, adnuntians quod ‹Manifeste Deus in uobis est.›» Ecce apostolus prophetiae uim in occultorum manifestatione signauit. Sed et sequentia in eadem epistula et in ceteris multa sunt talia.

4. Δ Quare addidimus ‹ex diuina inspiratione›? Μ Quia illi qui aut daemonum instinctu aut aliis modis latentia dicunt, licet prophetae dici possint, tamen inter diuinarum scripturarum non numerantur auctores.

5. Δ In quibus libris prophetia suscipitur? Μ In XVII: Psalmorum CL liber I, Oseae liber I, Isaiae liber I, Ioel liber I, Amos liber I, Abdiae liber I, Ionae liber I, Michaeae liber I, Nahum liber I, Habacuc liber I, Sophoniae liber I, Ieremiae liber I, Ezechiel liber I, Daniel liber I, Aggaei liber I, Zachariae liber I, Malachiae liber I. Ceterum de Ioannis Apocalypsi apud orientales admodum dubitatur.

6. Δ Nulla in his libris alia species inuenitur? Μ Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem prophetiae, sicut in Isaia Achaz et Ezechiae regum uelut quaedam refertur historia; sed prophetiae intentio est non gesta contexere, sed praedictorum exitum comprobare. Et in Ieremia cum dicitur, «Terra, terra, audi uerbum Domini,» terram prouerbialiter habitantes in ea homines nuncupat. Et cum Isaias dicit, «Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus, sed solue omnem nodum iniquitatis» et cetera, uelut simpliciter docet, sed ut prophetico spiritu iussus haec praedicat.

7. Δ Quid prophetiae commune cum ceteris? Μ Habet commune cum prouerbiis quod utraque superficie difficilia sunt, sed pleraque intellectu non ardua.

 

5. De prouerbiis.

Δ Quae est prouerbialis species? Μ Quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore.

2. Δ In quibus libris haec accipitur? Μ In duobus: Salomonis prouerbiorum liber I et Iesu, filii Sirach, liber I. Δ Nullus alius liber huic speciei subditur? Μ Adiungunt quidam librum qui uocatur Sapientiae et Canticum canticorum.

3. Δ Accidunt et in his libris aliae species? Μ Sola simplex doctrina accidit, sed non principaliter, nisi ad explanationem uel commendationem prouerbiorum, ut est, «Initium sapientiae timor Domini.»

4. Δ Quid est prouerbiali commune cum ceteris? Μ Habet cum prophetia commune quod superficie difficilis uidetur, cum intellectu plerumque non sit.

5. Δ Quid habet prouerbialis species proprium? Μ Quod ei neque historia neque prophetia miscentur, et sola est quae ita intellegitur, ut quodammodo uerborum superficies auferatur.

6. Δ Quare in hac tantum licitum nobis est non textum scripturae ipsius considerare sed sensum, cum in ceteris tribus ita allegoriam mystice admittamus, ut narrationis fidem praesentare necesse sit? Μ Quia si uoluerimus praeter prouerbialem speciem ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis ueritas infirmetur, locum damus inimicis prout uoluerint diuinos libros interpretari.

7. Δ Quot modis in diuina lege allegoria cognoscitur? Μ Quattuor: aut secundum translationem, uel metaphoram, ut est, «Iratus est Dominus» et "Descendit," et similia quae ad insinuandas causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum: aut secundum imaginationem, uel hypotyposin, ut est in euangelio, «Homo quidam descendebat ab Hierosolymis in Iericho»; et rursus, parabola uineae atque agricolarum; ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, uelut imagine personae et negotii alterius, refertur impletus: aut secundum comparationem, uel similitudinem, sicut dicit, «Simile est regnum caelorum grano sinapis» et cetera; non enim narratio, sicut in superiore exemplo contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus: aut secundum prouerbialem modum, ut est, «Bibe aquam de tuis uasis et de cisterna tua et de tuis puteis,» cum uelit scriptura monere carnalem concupiscentiam intra licentiam coniugii refrenandam.

 

6. De simplici doctrina.

Δ Quae est simplex doctrina? Μ Qua de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter edocemur.

2. Δ Quare hoc nomen accepit? Μ Quia omnis quidem scriptura aliquid docet, sed sub aliis speciebus, quas supra diximus, agitur; haec autem neque historiam texit neque prophetiam neque prouerbialiter loquitur, sed tantummodo simpliciter docet.

3.Δ Qui libri ad simplicem doctrinam pertinent? Μ Canonici XVII, id est Ecclesiastes liber I, epistulae Pauli apostoli: ad Romanos I, ad Corinthios II, ad Galatas I, ad Ephesios I, ad Philippenses I, ad Colossenses I, ad Thessalonicenses II, ad Timotheum II, ad Titum I, ad Philemonem I, ad Hebraeos I, beati Petri ad gentes prima et beati Ioannis prima. Δ Nulli alii libri ad simplicem doctrinam pertinent? Μ Adiungunt quam plurimi quinque alias, quae apostolorum canonicae nuncupantur, id est Iacobi I, Petri secunda, Iudae I, Ioannis duae.

4. Δ Nulla in his libris alia species inuenitur? Μ Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem doctrinae. Nam cum dicit apostolus, «Et dum uenissem Troadem in euangelium Christi, ostium mihi apertum est,» et ubi Petro se dicit in faciem restitisse, uelut historiam uidetur texere. Rursus cum dicit, «Ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur,» prophetae opus aggreditur. Item cum ait, «Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri,» prouerbialibus utitur uerbis: omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur.

5. Δ Quid commune cum ceteris speciebus simplex doctrina habet? Μ Habet cum historia commune quod utraque superficie facilis uidetur, cum sint inspectione aut intellectu plerumque difficiles.

 

7. De auctoritate scripturarum.

Δ Quomodo diuinorum librorum consideratur auctoritas? Μ Quia quaedam perfectae auctoritatis sunt, quaedam mediae, quaedam nullius. Δ Quae sunt perfectae auctoritatis? Μ Quae canonica in singulis speciebus absolute numerauimus. Δ Quae mediae? Μ Quae adiungi a pluribus diximus. Δ Quae nullius auctoritatis sunt? Μ Reliqua omnia.

2. Δ In omnibus speciebus dictionis hae differentiae inueniuntur? Μ In historia et simplici doctrina omnes; nam in prophetia mediae auctoritatis libri praeter apocalypsin non reperiuntur nec in prouerbiali specie omnino cassata.

 

8. De scriptoribus diuinorum librorum.

Δ Scriptores diuinorum librorum qua ratione cognoscimus? Μ Tribus modis: aut ex titulis et prooemiis, ut propheticos libros et apostoli epistulas, aut ex titulis tantum, ut euangelistas, aut ex traditione ueterum, ut Moyses traditur scripsisse quinque primos libros historiae, cum non dicat hoc titulus nec ipse referat, «Dixit Dominus ad me,» sed quasi de alio, «Dixit Dominus ad Moysen.» Similiter et Iesu Naue liber ab eo quo nuncupatur traditur scriptus, et primum regum librum Samuel scripsisse perhibetur.

2. Sciendum praeterea quod quorundam librorum penitus ignorantur auctores, ut Iudicum et Ruth et Regum III ultimi et cetera similia; quod ideo credendum est diuinitus dispensatum, ut alii quoque diuini libri non auctorum merito, sed Sancti Spiritus gratia tantum culmen auctoritatis obtinuisse noscantur.

 

9. De modis scripturarum.

Δ Modi diuinae scripturae quot sunt? Μ Duo: nam aut metris Hebraicis in sua lingua conscribuntur aut oratione simplici. Δ Quae sunt metris conscripta? Μ Vt psalmi et Iob historia et Ecclesiastes et in prophetis quaedam. Δ Quae simplici oratione conscripta sunt? Μ Reliqua omnia.

2. Δ Quare apud nos iisdem metris conscripta non sunt? Μ Quia nulla dictio metrum in alia lingua conseruat, si uim uerborum ordinemque non mutet.

 

10. De ordine scripturarum.

Δ Quis est ordo diuinorum uoluminum? Μ Quia quaedam ueteris testamenti sunt, quaedam noui. Δ Quae ad nouum testamentum pertinent? Μ Euangelia, ut supra dictum est, quattuor, apostolicae epistulae et Actus. Δ Quae ad uetus testamentum pertinent? Μ Reliqua omnia.

2. Δ Quae testamenti ueteris nouique sunt propria? Μ Veteris intentio est nouum figuris praenuntiationibusque monstrare; noui autem ad aeternae beatitudinis gloriam humanas mentes accendere.

 

11. De his quae scriptura nos edocet.

Δ Quoniam satis dictum est de his quae ad ipsam scripturae superficiem proprie pertinebant, nunc requiro quae sunt quae ipsa scriptura nos edocet. Μ Tria quaedam: nam aut de Deo loquitur aut de praesenti saeculo aut de futuro.

 

12. Quot significationibus scriptura de Deo loquitur?

Δ Quot significationibus de Deo scriptura loquitur? Μ Quattuor: aut enim essentiam eius significat, quam Latine et substantiam nuncupamus, ut est, «Ego sum qui sum»: aut Personas, uel secundum Graecos subsistentias, ut est, «Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»: aut operationem, ut scriptum est, «secundum operationem potentiae uirtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis et sedere faciens ad dexteram suam»: aut collationem eius ad creaturas, ut est, «Regi autem saeculorum incorrupto, inuisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum.»

 

13. De significationibus diuinae essentiae.

Δ Quot modis diuina significatur essentia? Μ Duobus, principaliter et consequenter.

2. Δ Principaliter quibus uerbis? Μ Octo: dicitur enim aut Deus aut Dominus aut simul Dominus Deus aut Adonai aut Sabaoth aut Eli aut Elohim aut Est. Δ Nihil aliud quam Deum haec uerba significant? Μ Duo tantum nonnumquam et de aliis abusiue dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo apostolo, «quia dii multi et domini multi»; et «Dii estis et filii Excelsi omnes.» Reliqua uero sex numquam nisi de Deo dicuntur. Δ Quid de Deo haec uerba significant? Μ Non quid est, sed quod est; quid enim sit Deus comprehendi non potest.

3. Δ Quibus modis Deus consequenter significatur? Μ Cum Personas aut operationem aut collationem eius ad creaturas exponit. Nam et cum nominat Patrem, licet primus auditus generantem significet, consequenter tamen intellegimus Deum; similiter et quando nominat Filium uel Spiritum Sanctum. Et cum dicit ‹omnipotens,› licet operationem eius primus sermo denuntiet, consequenter tamen intellegimus Deum. Et cum dicit inuisibilem, licet eum qui uideri a mortalibus nequeat principaliter sonet et ex collatione nostra id quod non sumus ei qui nos fecit assignet, consequenter tamen intellegimus Deum.

 

14. De significationibus Trinitatis.

Δ Quot modis Personas, siue subsistentias, diuinitatis scriptura significat? Μ Similiter duobus, principaliter et consequenter: principaliter, ut cum dicimus, ‹Pater, Filius, Spiritus Sanctus›; consequenter, per ea quibus significatur essentia aut operatio aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico ‹Deus,› quod ad essentiam pertinet, et cum dico ‹omnipotens,› quod ad operationem pertinet, et cum dico ‹immutabilis,› quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat, tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum uel simul uel singulos, consequenter Deum intellego.

 

15. Quot modis significatur Pater?

Δ Quot modis Pater significatur? Μ Patris nomine una Persona intellegitur, sed non uno modo: ad Filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter, ibi naturae ueritate, hic gratiae bonitate.

2. Δ Hoc uno modo Pater significatur? Μ Principaliter hoc; nam consequenter, et ex his quae essentiam deitatis aut operationem aut collationem ad creaturas quolibet modo significant. Insuper et ex Filii uocabulo consequenter intellegitur Pater; et Sancti Spiritus nomine ipse scilicet Pater, cuius est Spiritus, subintellegitur.

3. Δ In Trinitate ipsa nulli alii Personae uocabulum Patris ascribitur? Μ Legitur de Filio dictum, «Pater futuri saeculi,» sed hoc secundum carnem dictum est et significatiue, non proprie, ut ostenderetur ipse esse causa et genitor beatitudinis nostrae, quia per carnis eius resurrectionem humana natura futuram uitam et sperare incipit et sumere.

 

16. Quot modis significatur Filius?

Δ Quot modis loquitur scriptura de Filio? Μ Quinque: nam uelut sola nonnumquam deitas eius significatur, et consequenter intellegitur carnis assumptio, ut est, «unigenitus Filius, qui est in sinu Patris»: nonnumquam uero solus homo ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est, «nouissime locutus est nobis in Filio»: nonnumquam simul utrumque, ut est, «Hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens»: nonnumquam et ad corpus uidentur dicta quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est, «Filius hominis, qui est in caelo»: rursus diuinitati nonnumquam uidentur ascripta quae specialiter referuntur ad carnem, ut est, «si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.»

2. Δ Quare his quinque modis loquitur scriptura de Filio? Μ Distincte quidem ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas earum proprietates ostendat: communiter ideo, ut asserat unitatem; alternat uero humana diuinis et diuina humanis, ut utrumque unius Personae indiuisumque monstretur.

3. Δ Quot modis solet Filii significari Persona? Μ Duobus; et ipse, principaliter et consequenter: principaliter quidem significatur, cum Christus dicitur absolute; nam cum alii christi uocantur, aliquid adicitur, ut est, «christus Domini» aut «christos meos»; solus autem naturaliter Dei Filius Christus absolute dicitur, unde et hoc solius esse proprium declaratur: consequenter uero intellegitur Persona Filii et ex illis tribus quibus et Pater et ex ipso Patris uocabulo et ex Spiritus Sancti, quia et Spiritus dicitur Patris et Filii.

 

17. Quot modis Persona Spiritus Sancti significatur?

Δ Quot modis significatur Persona Spiritus Sancti? Μ Principaliter uno, ut legitur, «Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,» et iterum, «templum enim estis Spiritus Sancti»: consequenter uero, et ex gratia quam ipse largitur, quae et ipsa similiter Spiritus Sanctus dicitur, ut est, «Spiritus Sanctus superueniet in te» et «Accipite Spiritum Sanctum»: (1b) similiter et ex his quibus diuina significatur essentia, uel operatio uel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus; sed et Patris Filiique Persona Spiritum Sanctum significat consequenter, quia quidquid horum dicamus etiam Personam Spiritus Sancti aut cooperatricem aut consubstantialem intellegimus consequenter.

 

18. Quid habent commune uel proprium Personae Trinitatis?

Δ Quid habent proprium Personae singulae Trinitatis? Μ Quod Pater numquam dicitur Filius nec coniunctis sermonibus Spiritus Sanctus, licet diuise et spiritus dici possit et sanctus, nec Filius Pater proprie dici potest aut coniunctiue Spiritus Sanctus, nec rursus Sancto Spiritui Patris aut Filii nomen ascribitur.

2. Δ Quae sunt his Personis communia? Μ Omnia quae ad significationem aut essentiae aut operationis aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur, unde et constat Trinitatem unius esse substantiae [Patris et Filii et Spiritus Sancti uocabulis].

3. Δ Quid in his Personis significatur? Μ Non quid sint, sed quod sunt; nam quid sint, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare.

 

19. Per quot modos diuinitatis efficacia significatur?

Δ Per quot species diuinitatis efficientia, siue operatio, designatur, quam Graeci energian nuncupant? Μ Quattuor: aut creatione aut prouidentia circa creaturas aut futurorum circa eas praeparatione aut praeparatorum exitu uel euentu.

2. Δ Da ad operationem pertinentia. Μ Vt cum dicitur bonus ex eo maxime quod quae non erant esse fecit ac facit, et sapiens eo quod tam mirabiliter ab eo omnia cernimus ordinata, et fortis eo quod potuit quae tam bene et sapienter uoluit adimplere. Δ In Deo haec essentia sunt an uoluntate? Μ Deus simplex est, nec est in eo essentia aliud quam uoluntas; unde et omnia nomina operationis eius; licet inter se definitionibus differant, apud ipsum tamen nulla differentia, uel diuersitas, inuenitur. (2b) Itaque et essentia, uel natura, facit, quia nihil ei accidens est; et tamen etiam uoluntate, quia nihil necessitate efficit aut coactus. Non enim, sicut ignis naturae necessitate urit, aut apes naturali necessitate fabricant ceras uel telas araneae, ita etiam Deus operatur; sed Deus ideo natura, uel essentia, facere dicitur--ne uoluntas in eo quasi aliud aliquid demonstretur--et ideo uoluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter uult et uoluntate subsistit.

3. Δ Da specialiter ad creationem pertinentia. Μ Vt cum dicitur factor, artifex, creator et similia, quamuis dicatur et facere pro disponere, ut est, «fecit salutem in medio terrae,» sed tunc secundum speciem prouidentiae dicitur. Δ Da quae ad prouidentiam specialiter pertinent. Μ Vt cum dicitur adiutor, praescius, omnipotens et similia. Δ Da ad praeparationem pertinentia futurorum. Μ Vt cum dicitur uia et spes et refugium et similia. Δ Da ad euentum praeparatorum pertinentia. Μ Vt cum dicitur exsultatio, gaudium et cetera similia. Omnia autem ad operationem pertinentia non in nominibus tantum, sed etiam in uerbis uel reuelationibus similibus agnoscuntur.

4. Δ His tantum modis diuina operatio declaratur? Μ Est alius figuratus modus, cum ex humanis operatio diuina signatur. Δ Quot modis fit? Μ Duobus: cum aut quae ad animum nostrum pertinent figuraliter dicuntur in Deo, ut est furor et ira et anima et paenitentia, aut ea quae ad corpus uel per corpus tractantur, ut est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur, «Apprehende arma et scutum.» Omnia tamen haec praedictis quattuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt.

 

20. Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur?

Δ Quot modis ex collatione ad creaturas Deus significatur? Μ Duobus: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo quae iuxta eundem modum nulli creaturae conueniunt, ut est simplex et uetustus dierum et ante omnia spiritus, id est incircumscriptus, et primus et nouissimus et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conueniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione priuatiua ea in Deo negantur quae in creatura sunt, ut est ingenitus, incorporeus, increatus, immortalis, incorruptibilis, impassibilis et similia.

2. Δ Quid ergo? haec uerba numquam de creatura dicuntur? Μ Dicuntur quidem, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem), sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid inuisibile, non quia a nullo, in quantum est, uideri potest (hoc enim solius Dei est), sed quia aliquos latet; similiter et cetera.

3. Δ Quae sunt collatiua quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint? Μ Quae in eo summa sunt et singularia, ut ingenitus, sempiternus, sine initio et similia.