BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iunillus

ca. 500 - post 549

 

Institutorum regulariorum

divinae legis libri II

 

Praefatio

 

_________________________________________________________

 

 

 

PRAEFATIO

Sancto ac beatissimo episcopo

Primasio Iunillus.

 

Scis ipse, uenerabilis pater Primasi, quia uitae meae et propositi conscius, sicut diuinae legis me studium habere non denego, ita doctorem dicere non praesumo, illud propheticum metuens, «Peccatori autem dixit Deus: ‹Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum?›» Sed dum te inter alios reuerendissimos coepiscopos tuos usque ad Constantinopolim peregrinari prouinciae coegisset utilitas, ex ciuilitatis affectu in notitiam colloquiumque peruenimus. Tu autem more illo tuo nihil ante quaesisti quam si quis esset qui inter Graecos diuinorum librorum studio intellegentiaque flagraret. Ad haec ego respondi uidisse me quendam Paulum nomine, Persam genere, qui Syrorum schola in Nisibi urbe est edoctus, ubi diuina lex per magistros publicos, sicut apud nos in mundanis studiis grammatica et rhetorica, ordine ac regulariter traditur.

2. Tunc diu quaesitus si quid ex eius dictis haberem, dixi quod legissem regulas quasdam quibus ille discipulorum animos, diuinarum scripturarum superficie instructos, priusquam expositionis profunda patefaceret, solebat imbuere, ut ipsarum interim causarum quae in diuina lege uersantur intentionem ordinemque cognoscerent, ne sparsim et turbulente, sed regulariter singula docerentur. Haec tu, pater, nescio qua ratione omnibus Christianis erudiri uolentibus necessaria iudicasti, excusantemque me diu usque ad editionis impudentiam compulisti, unde in duos breuissimos libellos regularia haec instituta collegi, addens ipsius dictionis, quantum potui, utilem formam, ut uelut magistro interrogante et respondentibus discipulis breuiter singula et perlucide dicerentur; et ne aliqua confusio per antiquariorum, ut assolet, neglegentiam proueniret, magistro Δ Graecam litteram, discipulis Μ praeposui, ut ex peregrinis characteribus, et quibus Latina scriptura non utitur, error omnis penitus auferatur.

3. Sunt alia illius uiri praeclara monumenta: nam et beati Pauli ad Romanos epistulam audiui subtilius, ut arbitror, exponentem, quam ego ex eius ore ne memoria laberetur excepi; sed curarum negotiorumque spinae, ne quid agro dominico fructificemus, impediunt. Sufficit haec una temeritas, quod diuino gazophylacio ex paupertate confessa duo haec audeo minuta iactare. Sunt qui talentis onerent, unde egentibus praerogentur; qui uirtutum gemmas, aurum uitae, argentum scientiae diuinis possint offerre sacrariis. Mihi nihil amplius duobus suppetit his minutis et ipsis ab alio commodatis. Verum enimuero multum mihi de euangelico examinatore polliceor, quia licet alii ex pretiosissimis pretiosa et ex plurimis ualeant plura largiri, ego tamen, quia totum dedi, plus obtuli.