BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber de Wintonia

1085 - 1090

 

Liber de Wintonia

 

Chenth

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

 

fol. 1 ra

 

CHENTH.

 

DOVERE Tempore Regis Edwardi reddebat xviii. Libras, de quibus denariis habebat Rex Edwardus duas partes, et Comes Goduinus tertiam: contra hoc habebant Canonici de Sancto Martino medietatem aliam. Burgenses dederunt xx. naves Regi una vice in anno ad xv. dies; et in unaquaque navi erant homines xx. et unus. Hoc faciebant pro eo quod eis perdonaverat sacam et socam. Quando Missatici Regis veniebant ibi, dabant pro caballo transducendo iii. denarios in hieme, et ii. in aestate. Burgenses vero inveniebant Stiremannum et unum alium adjutorem: et si plus opus esset, de pecunia ejus conducebatur.

A festivitate S. Michaelis usque ad festum Sancti Andreae, Treuva [i. pax] Regis erat in villa. Si quis eam infregisset, inde Praepositus Regis accipiebat communem emendationem. Quicunque manens in villa assiduus reddebat Regi Consuetudinem, quietus erat de theloneo per totam Angliam. Omnes hae Consuetudines erant ibi, quando Wilhelmus Rex in Angliam venit. In ipso primo adventu eius in Angliam, fuit ipsa villa combusta; et ideo pretium ejus non potuit computari, quantum valebat, quando Episcopus Baiocensis eam recepit. Modo appretiatur xl. lib. et tamen Praepositus inde reddit l. iv. lib. Regi quidem xx. iiii. lib. de denariis, qui sunt xx. in Ora; Comiti vero xxx. lib. ad numerum.

In Dovere sunt xxix. mansurae, de quibus Rex perdidit consuetudinem. De his habet Robertus de Romenel duas; Radulfus de Curbespine iii. Wilhelmus filius Tedaldi i. Wilhelmus filius Ogeri i. Wilhelmus filius Tedoldi et Robertus Niger vi. Wilhelmus Gaufridi iii. in quibus erat Gihalla Burgensium. Hugo de Montfort i. domum. Durandus i. Ranulfus de Columbels i. Wadardus vi. Filius Modberti unam. Et hi omnes de his domibus revocant Episcopum Baiocensem ad Protectorem et Liberatorem [vel Datorem].

De illa mansura quam tenet Ranulfus de Columbels, quae fuit cujusdam exulis; [vel utlage] concordant quod dimidia terra est Regis, et Ranulphus ipse habet utrunque. Hunfridus [Loripes] tenet i. mansuram, de qua erat forisfactura dimidia Regis. Rogerus de Ostreham fecit quandam domum super aquam Regis, et tenuit hucusque consuetudinem Regis. Nec domus fuit ibi T. R. E.

In introitu portus de Dovere est unum molendinum, quod omnes pene naves confringit per magnam perturbationem maris, et maximum damnum facit Regi et hominibus, et non fuit ibi T. R. E. De hoc dicit nepos Herberti, quod Episcopus Baiocensis concessit illum fieri avunculo suo Herberto filio Ivonis.