BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Liber de Wintonia

1085 - 1090

 

Liber de Wintonia

 

Chenth

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

 

fol. 1 rb

 

Has infra scriptas Leges Regis concordant homines de iiii. Lestis, hoc est Boruuar Lest, et Estre Lest, et Linuuare Lest, et Wiuuare Lest.

Si quis fecerit sepem vel fossatum, pro quo strictior fiat publica via Regis, aut arborem stantem extra viam intra prostraverit, et inde ramum vel frondem portaverit, pro una quaque harum forisfacturarum solvet Regi. c. sol.

Et si abierit domum non apprehensus vel divadiatus, tamen minister Regis eum sequetur, et c. solid. emendabit. De Gribrige vero siquis eam fecerit, et calumniatus in calle, aut divadiatus fuerit. viii. lib. Regi emendabit.

Sin autem, quietus erit erga Regem, non erga dominum cujus homo fuerit, de aliis forisfacturis sicuti de Gribrige, sed per c. sol. emendabit.

Has forisfacturas habet Rex super omnes Alodiarios totius comitatus de Chent, et super homines ipsorum. Et quando moritur Alodiarius, Rex inde habet relevationem terrae, excepta terra S. Trinitatis, et S. Augustini, et S. Martini. Et exceptis his, Godric de Burnes, et Godric Carlesone, et Alnold Cilt, et Esber Biga, et Siret de Cilleham, et Turgis, et Norman, et Azor. Super istos habet Rex forisfacturam de capitibus eorum tantummodo; et de terris eorum habet relevamen, qui habent suam sacam et socam; et de his terris, scilicet Goslaches et Bocheland, et alium Bocheland, et tertium Bocheland, et Herste. i. jugum de Ora, et i. jugum de Herce.

Schildricheham, Macheheue, Ernulfitone, Oslachintone, Piria, et alia Piria, Brulege, Ospringes, Hortone, habet Rex has forisfacturas, Handsocam, Gribrige, Foristel.

De adulterio vero per totum Chent habet Rex hominem, et Archiepiscopus mulierem, excepta terra S. Trinitatis, et S. Augustini, et S. Martini, de quibus Rex nichil habet.

De latrone qui judicatus est ad mortem, habet Rex medietatem pecuniae ejus. Et qui exulem receperit sine licentia Regis, inde habet Rex forisfacturam.

De terris supra nominatis Alnodi [Cild] et similium ejus; habet Rex custodiam vi. diebus apud Cantuariam, vel apud Sanuuic; et ibi habent de Rege cibum et potum. Si non habuerint, sine forisfactura recedunt.

Si fuerint premoniti vel conveniant ad sciram, ibunt usque ad Pinnedennam, non longius. Et si non venerint, de hac forisfactura et de aliis omnibus Rex c. sol. habebit, excepta Gribrige, quae viii. lib. emendatur, et de callibus, sicut superius scriptum est.

In Linuuart Lest in Briseuuei habet Rex consuetudinem, scilicet. ii. caretas et ii. Sticas anguillarum pro uno Ineuuardo; et in terra sophis habet xii. denarios pro uno Ineuuardo, et de uno jugo de Northburg xii. denarios; aut unum Ineuuardurii; et de Dena. xviii. denarios, et de Garra unum Ineuuardum. Hae terrae jacent in Wi, et homines de his terris custodiebant Regem apud Cantuariam, vel apud Sanuuic per iii. dies. si Rex illuc venisset.