BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

V   De daemonibus

 

Tres igitur daemonum ordines voluit Plato esse, a superiori usque ad imum nihil sine rationali creatura esse affirmans. Dicit enim in firmamento esse quoddam rationale animal quod ita definit: animal rationale, immortale, coeleste, impatibile (stellas videlicet in firmamento, de quibus in loco suo dicemus, sunt enim de eis quae sunt et videntur). Deinde dixit esse in aethere quoddam genus invisibilis animalis, i. e. a firmamento usque ad lunam, primum in ordine daemonum, quod ita definitur: animal rationale, immortale, impatibile, aethereum, cuius dicit esse officium soli divinae contemplationi vacare et de eius contemplatione delectari. In inferiori vero loco, scil. circa superiorem partem aeris, vicinam lunae, dicit aliud esse genus, cuius haec est definitio: animal aereum, rationale, immortale, patibile, diligentiam hominibus impertiens, cuius est secundum eundem officium deferre preces hominum deo et voluntatem dei hominibus vel per somnia vel per signa vel per intimam aspirationem vel admonitionem, quod dicitur patibile, quia cum diligat bonos, congaudet illorum prosperitati, compatitur adversitati.

Tertius ordo est in hac humecta parte aeris, quod ita definitur: animal humectum, rationale, immortale, patibile, cuius est officium humanitati invidere, ex invidia insidiari, quia unde descendit per superbiam, ascendit humanitas per humilitatem. Et est ita luxuriosum, quod aliquando commiscet se mulieribus et aliquos generat. Unde incubi dicuntur daemones qui sic concumbunt. Qui differunt ab aliis daemonibus in hoc, quod primi duo ordines dicuntur calodaemones, i. e. bonum scientes, calos enim bonum, daemon sciens; isti vero dicuntur cacodaemones, i. e. malum scientes, cacos enim malum est. Ne abhorreas nomen, quod isti et illi dicuntur daemones quasi scientes, cum isti et illi angeli dicantur, unde dicitur bonus angelus et malus. Inferiorem partem mundi, i. e. terram, habitat animal rationale, mortale, i. e. homo, de quo in loco suo dicemus.