Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
IV De anima mundi
Anima ergo mundi secundum quosdam spiritus sanctus est. Divina enim voluntate et bonitate (quae spiritus sanctus est, ut praediximus) omnia vivunt quae in mundo vivunt. Alii dicunt animam mundi esse naturalem vigorem rebus insitum, quo quaedam vivunt tantum, quaedam vivunt et sentiunt, quaedam vivunt et sentiunt et discernunt; nec est aliquid quod vivat et sentiat et discernat, in quo ille naturalis vigor non sit. In homine ergo est illa et propria anima. Si aliquis concludat: "Ergo in homine sunt duae animae", dicimus "Non", quia non dicimus animam mundi esse animam, sicut non dicimus caput mundi esse caput. Hanc dicit Plato ex dividua et individua substantia esse excogitatam et ex eadem natura et diversa. Cuius expositionem si quis quaerat, in glossulis nostris super Platonem inveniet. Tertium genus de eis quae sunt et non videntur diximus daemones esse; de quibus tractare incipientes dicamus, quot illorum sunt ordines et quare vocati sint daemones. |
|