BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

III   De tribus personis

 

Potentia dicitur pater, quia omnia creat et paterno affectu disponit. Sapientia vero dicitur filius a patre ante saecula genitus et tamen illi coaeternus, quia ut filius temporaliter est a patre, ita sapientia aeternaliter et consubstantialiter a potentia. Sed quia diximus filium gigni a patre et tamen coaeternum illi esse, de illa genitura aliquid dicamus, illud ante orantes, ne illud quod invenitur "Generationem eius quis enarrabit?" putetur nobis officere, illud enim dictum est non quia impossibile sit, sed quia difficile. Pater ergo genuit filium, i.e. divina potentia sapientiam, quando providit, qualiter res crearet et creatas disponeret. Et quia ante saecula hoc providit, ante saecula sapientiam, i.e. filium, genuit; et hoc ex se, non ex alio, quia neque alicuius doctrina neque usus experientia, sed ex propria natura hoc scire habuit. Ex quo autem fuit (si fas est dicere: de aeterno), ex eo hoc scivit, nec fuit quin ista sciret. Si ergo aeternus est, et sapientia eius aeterna est. Sic igitur pater genuit filium coaeternum sibi et consubstantialem.

Voluntas vero divina dicitur spiritus sanctus. Est autem proprie spiritus halitus, sed quia in spiritu et anhelitu saepe hominis voluntas perpenditur (aliter enim spirat laetus, aliter iratus) divinam voluntatem translative vocaverunt spiritum, sed antonomasice sanctum. Spiritus iste a patre et filio procedit, quia voluntas divina et bonitas inde, quod ita potens est et sapiens deus, effectu ostenditur. Nihil enim aliud est spiritum sanctum a patre et filio procedere quam divinam voluntatem ex potentia et sapientia usque ad creationem rerum et gubernationem extendere.

Haec bonitas et voluntas patri coaeterna est et filio. Non enim fuit ita potens et sapiens, quod non esset bonus, quia idem est deo et esse et bonum esse. Et ante tempora voluit quod fecit, nulla enim in eo est mutabilitas. Coaeterna est ergo praedictis voluntas et bonitas. Sed haec personarum trinitas est essentiae unitas. Una enim substantia est potentia divina et sapientia et bonitas. Quae trinitas quamvis in omnibus cooperetur (numquam enim divina potentia aliquid agit sine sapientia et voluntate, nec sapientia sine potentia et voluntate, nec voluntas sine potentia et sapientia), tamen quaedam opera referuntur potentiae et sic patri, quaedam sapientiae et inde filio, quaedam voluntati et ideo spiritui sancto. Attribuitur potentiae, i.e. patri, filii missio, quam tamen operata est sapientia et voluntas.

Attribuitur sapientiae, i.e. filio, incarnatio, quam tamen operata est potentia et voluntas; et merito sapientiae ascribitur, cum enim tam potens esset, quod de potestate diaboli humanum genus sola voluntate eripere posset, maluit tamen divinitatem coniungere humanitati, ut qui deum et hominem reconciliaret, in se quod hominis est et dei haberet. Si enim tantum deus esset, numquam diabolus in eum manus iniceret. Quippe quomodo servus in filium potentis domini cognitum manum mitteret? Unde scriptum est: "Si cognovissent, numquam filium dei crucifixissent". Si iterum tantum homo esset, quomodo captivus captivum liberaret? "Omnes enim peccaverunt et egent gratia dei". Redemptor ergo noster deus fuit et homo et adhuc est, ut ex divinitate salvare posset et ex humanitate latere diabolo, ut cum praeter ius et fas diabolus innocentem invaderet, potestatem sibi commissam iuste amitteret. Voluntati vero et bonitati divinae remissio peccatorum attribuitur, quia ex voluntate et gratia condonat quod ex potentia et sapientia quam cito factum est punire posset. Sed quia, dum loquimur de divinitate, angustias nostrae scientiae transgressi sumus, tacentes interim de ea ad reliqua transeamus, illud orantes ne, si aliquid quod scriptum non sit alibi, hic inveniatur, haeresis putetur; non enim quia scriptum non est, haeresis est, sed si contra fidem est. In partitione superiori de eis quae sunt et non videntur primum posuimus creatorem, deinde animam mundi. Finito ergo tractatu de creatore de anima mundi aliquid dicamus.