BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

II   Quibus rationibus probetur quod deus sit

 

Et quoniam diximus in hac vita sciri deum esse, rationes quibus etiam incredulis hoc possit probari aperiamus, scil. per mundi creationem et cotidianam dispositionem. Cum enim mundus ex contrariis factus sit elementis (calidis, frigidis, humidis, siccis), vel natura operante vel casu vel aliquo artifice in compositione mundi illa coniuncta sunt. Sed proprium est naturae semper contrarium fugere et simile appetere, non ergo natura contraria elementa coniunxit. Casu vero coniuncta non sunt. Si enim casus mundum operatus esset, quare domum vel aliquid tale quod levius est, non faceret? Iterum: si casus mundum operatus esset, aliquae causae praecessissent mundum, quarum concursus operaretur illum. Est enim casus inopinatus eventus ex causis confluentibus. Cum ergo nihil praeter creatorem praecessit mundum, casu non est factus; igitur aliquo artifice. Artifex vero ille homo non fuit, ante enim mundus est factus quam homo. Deus ergo.

Per cotidianam vero dispositionem idem sic probatur: ea quae disponuntur, sapienter disponuntur; ergo aliqua sapientia; nihil enim sine sapientia sapienter disponitur. Est igitur sapientia, qua omnia disponuntur. Sapientia autem illa vel humana est vel divina. Humana vero non est, quae res facit vivere et loqui. Etsi namque humana sapientia formam hominis vel alterius animalis operatur, motum illi et vitam conferre non potest. Divina ergo sapientia est, quae hoc agit. Sed omnis sapientia alicuius est sapientia. Est ergo, cuius est illa sapientia, nec idem est homo. Deus ergo. Sic per cotidianam dispositionem pervenitur ad divinam sapientiam, per sapientiam ad divinam substantiam. Unde divina sapientia dicitur signaculum et imago dei.

In hac divinitate omnium conditrice et omnia gubernante dixerunt philosophi inesse potentiam operandi, sapientiam, voluntatem. Si enim non potuit et nescivit, quomodo tam pulcra fecit? Si iterum fecit et noluit, vel ignorans vel coactus hoc fecit. Sed quid ignoraret, qui etiam novit cogitationes hominum? Quis cogeret illum, qui omnia potest? Est ergo in divinitate potentia, sapientia, voluntas, quas sancti tres personas vocant vocabula illa a vulgari propter affinitatem quandam trans­ferentes, vocantes potentiam patrem, sapientiam filium, voluntatem spiritum sanctum.