Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
I Quid sit philosophia
Philosophia est eorum quae sunt et non videntur, et eorum quae sunt et videntur vera comprehensio. Sunt et esse non videntur incorporalia, sensus enim extra subiectam materiam nihil potest. Sunt et esse videntur corporalia, seu divinum seu caducum habeant corpus. Corpora namque subiacent sensui. Cum igitur in cognitione utrorumque sit philosophia, de utrisque disseramus inchoantes ab eis quae sunt et non videntur. Sunt autem haec creator, anima mundi, daemones, animae hominum.Sed quoniam creator omnibus prior est (omnia enim ab ipso habent existere et ipse a nullo), ab ipso incipiamus. Sed quia dicunt sancti in hac vita non posse deum perfecte cognosci, quid sit perfecte aliquid cognoscere ostendamus, ut innotescat, quare creator in hac vita perfecte cognosci non possit. Undecim sunt quae inquiruntur circa unamquamque rem: an sit, quid sit, quantum sit, ad quid sit, quale sit, quid agat, quid in ipsum agatur, ubi sit, qualiter in loco situm sit, quando sit, quid habeat. Perfecte ergo aliquid cognoscere est ista undecim de illo scire. Sed quamvis sciamus deum esse, quid sit, perfecte non comprehendimus; quantitas vero eiusdem, qui omnia implet, angustias nostri pectoris excedit; relationi illius explicandae humana sapientia deficit; qualitates illius non comprehendit; actionibus eius enarrandis infinitae linguae non sufficiunt; quid in ipsum agatur, non potentia agentis, sed permissio est volentis; ubi sit, qui supra omnia, infra omnia totus et integer; qualiter in loco sit, qui localis non est; de tempore vero illius, qui ante omne tempus est; quid habet, qui omnia palmo continet, nullus perfecte explicare potest. Nec ergo illum omnino ignoramus, quem esse scimus, nec perfecte cognoscimus, de quo praedicta ignoramus. |
|