BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

Prologus

 

Quoniam, ut ait Tullius in prologo Rhetoricorum, «eloquentia sine sapientia nocet; sapientia vero sine eloquentia, etsi parum, tamen aliquid cum eloquentia autem maxime prodest», errant qui, postposita proficiente et non nocenti, adhaerent nocenti et non proficienti. Id namque agere est Mercurii et Philologiae coniugium, tanta cura virtutis et Apollinis quaesitum, omnium conventu deorum approbatum, solvere. Id etiam est gladium semper acuere, sed nunquam in praelio percutere. Multos tamen nomen magistri sibi usurpantes, non solum hoc agere, sed etiam aliis sic esse agendum iurantes cognoscimus; nihil quippe de philosophia scientes, aliquid se nescire confiteri erubescentes, suae imperitiae solatium quaerentes, ea quae nesciunt, nullius utilitatis minus cautis praedicant. Sed, quia, ut ait Terentius:

Non est mirum si meretrix impudenter agit

(Ter. Andr. 4,4,16)

impudentia illorum postposita, de philosophia aliquid dicere propo­suimus, ut diligentibus ipsam pro posse nostro proficiamus; non diligentes vero ad diligentiam excitemus. Incipientes igitur a «prima causa rerum Deo», usque ad hominem continuabimus tractatum, de ipso homine multa dicentes, illud autem principium dictionis ponentes, ut si aliquid in hoc opere imperfectum videatur, humanae imperfectioni deputetur; nec ideo, quod in eo utile erit, vituperetur. Neque enim propter unum male dictum, bona vituperanda, sicut nec propter bene dictum, mala laudanda. Quandoque enim vigilat Thersites et dormit Ulysses.

Atque operi longo fas est obrepere somnum

(Hor., De arte poetica 361)

De philosophia igitur tractare incipientes quid sit philosophia di­camus.