Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
VII De elementis
Hactenus de illis quae sunt et non videntur nostra disseruit oratio; nunc ad ea quae sunt et videntur stilus convertatur. Sed antequam initium dicendi faciamus, petimus, ut si loquentes de visibilibus, probabile et non necessarium dicamus, vel necessarium et non probabile, non inde vituperemur: ut philosophi enim necessarium, etsi non probabile ponimus, ut physici vero probabile, etsi non necessarium adiungimus. Sed illud videatur, si aliqui probabilius inter modernos inde tractaverunt. Tractaturi igitur de eis quae sunt et videntur, quia illa corpora sunt et omnia corpora ex elementis constant, ab elementis sumatur exordium, et ostendamus, quid sit elementum, quare IIII sint elementa nec pauciora, quod fuit chaos elementorum et qualiter solutum.Elementum ergo, ut ait Constantinus in Pantegni, est simpla et minima pars alicuius corporis simpla ad qualitatem, minima ad quantitatem; cuius expositio talis est: elementum est pars simpla, i. e. cuius non sunt contrariae qualitates. Sed quia †hoc totum videntur† habere ossa et similia, ut removeat illa, addit «minima», i. e. quae ita est pars alicuius, quod nihil est pars eiusdem. Unde litterae per simile dicuntur elementa, quia ita sunt partes syllabae, quod nihil est pars eiusdem. Voluit autem iste Constantinus ex IIII elementis constare humores, ex humoribus partes tam omiomiras, i. e. consimiles ut est caro, ossa, quam organicas, i. e. officiales ut manus, pedes et similia, ex utrisque vero partibus humanum corpus constare. Ergo secundum eum nullum ex his IIII quae videntur et a quibusdam elementa reputata sunt, elementum est, videl. neque terra nec aqua nec aer nec ignis, nullum quippe eorum est simplum qualitate, minimum quantitate. Etenim in terra aliquid est calidi, aliquid frigidi, aliquid sicci, aliquid humidi. Quod quia patens est lippis et tonsoribus, probationem illius praetermittamus, neque enim aperte vera neque aperte falsa probanda sunt, sed de quibus aliqua dubitatio est. Non est ergo simpla qualitate, minima quantitate, cum ex tam magnis partibus constet: quantae sunt IIII illius partes vel V zonae! Nec ergo elementum est. Similiter de aqua et aere et igne probari potest. Elementa ergo sunt simplae et minimae particulae, quibus haec IIII constant, quae videmus. Quae elementa numquam videntur, sed ratione divisionis intelliguntur. Dividitur enim, ut figuraliter dicatur, humanum corpus in organica, scil. in manus etc., organica vero in omiomira, i. e. consimilia, videl. in particulas carnis et ossis etc., omiomira autem in humores, melancoliam etc., et humores in elementa, i. e. in simplas et minimas particulas. Cuius divisionis pars actu, pars sola ratione et cogitatione, fieri potest, corpus enim humanum in membra, membra in omiomira actus dividere potest, sed omiomira in humores, humores in elementa solus intellectus dividit, quia ut ait Boetius in commentario super Porphyrium «vis est intellectus coniuncta disiungere, disiuncta coniungere».Sed quaerat aliquis: «Ubi sunt elementa?» Nos vero dicimus: «In compositione humani corporis et aliorum sicut littera est in compositione syllabae, etsi non per se». Sed sunt quidam qui ut rustici nesciunt aliquid esse nisi sensu possint illud comprehendere, quia animalis homo non percipit quae spiritus sunt, cum sapienti plus sint inquirenda insensibilia quam sensibilia. Cum ergo illae simplae et minimae particulae elementa sint quae est frigida et sicca, terra est; quae frigida et humida, aqua est; quae calida et humida, aer est; quae calida et sicca, ignis est. Cum igitur haec IIII quae videntur ex illis composita sunt, illud in quo particulae frigidae et siccae dominantur, nomine illius elementi dicitur terra; in quo frigidae et humidae, aqua; in quo calidae et siccae, ignis. Si ergo illis digna velimus imponere nomina, particulas praedictas dicamus «elementa», ista IIII quae videntur «elementata».Sunt quidam, qui neque Constantini scripta neque alterius physici umquam legerunt, ex superbia ab aliquo discere dedignantes, et ex arrogantia quae nesciunt confingentes. Ne nihil dicere videantur, dicunt elementa esse proprietates istorum quae videntur, calorem scil., siccitatem, frigiditatem et humorem. Sed istis physicam velut in partem praedae detrahentibus reclamat eadem ore Platonis vocantis elementa materias, cum nullae qualitates materia alicuius esse possunt. Est etenim materia quod accepta forma transit in aliud. Reclamat item ore Ioannicii qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud commistiones eorum, quae sunt calidae et siccae, et sic de aliis. Iterum reclamat ore Macrobii qui dicit: «Cum in singulis elementis essent diversae qualitates, talem unicuique dedit, ut in eo cui inhaererent, et cognatam et similem reperirent, ut aqua cum terra frigiditatem, aer cum aqua humiditatem, ignis cum aere calorem». Vide ut dixit elementa non esse qualitates, sed qualitates esse in elementis! Si ergo quod alicui inest, diversum est ab eo cui inest, non sunt qualitates elementa.Sunt alii qui dicunt ista quae videntur esse elementa comprobantes hoc auctoritate Juvenalis qui de gulosis loquens ait: «Gustus per omnia elementa quaerunt», in terra scil. venationes, in aqua pisces, in aere volucres. Et quia ista sententia vera est nec auctoritati Constantini contraria, qualiter cum illa stare possit, exponamus: Constantinus igitur ut physicus de naturis corporum tractans simplices illorum et minimas particulas elementa quasi prima principia vocavit; philosophi vero de creatione mundi agentes, non de naturis singulorum corporum ista IIII quae videntur elementa mundi dixerunt, quia ex istis constat et ista prima creata sunt, deinde ex eis ut elementis cetera omnia vel creata sunt vel creantur vel creabuntur, ut in sequentibus ostendetur. Nulla ergo inter hos contrarietas. Sed dicunt contra: «Nullum istorum elementum est, quia nullum illorum est, quod ex IIII elementis factum non sit», quod probant sic: in terra aliquid de aqua est, quia aliquid humiditatis inde videmus exire. In eadem est aliquid aeris, quod probat fumus inde evaporans, et aliquid caloris, quod tactu percipimus. Similiter de aliis probant. Hoc idem probant auctoritate Platonis qui ait: «Cum terra transeat in aquam et aqua in terram, quare magis dicatur terra quam aqua?» Nos vero dicimus contra in unoquoque illorum aliquid de aliis esse, nec tamen inde ea esse facta, quia non substantialiter, sed accidentaliter inest. Cum enim terra porosa sit et aquis circumdata, aliquid humoris aquae subintrat eam et aliquid aeris. Cum vero in medio mundi sit et ignis aequaliter ab ea ex omni parte distet, quid mirum si aliquid caloris inde recipiat? Insunt ergo ista terrae accidentaliter, non naturaliter neque ex eis constat. Similiter de aliis licet probare.Sed quia brevitatem in hoc opere sectamur, quid in aliis de aliis sit et qualiter accidat eis, ingeniis aliorum inquirere dimittamus. Etenim principium a magistro, sed perfectio debet esse ab ingenio. Quod iterum dicunt Platonem quaesisse, cur magis dicatur terra quam aqua, cum sic dissolvatur, sic intelligimus illum non loqui de elemento ibi, sed de parte elementi quae dissolvitur, numquam enim totum elementum dissolvitur. Dicit ergo id, quod dissolvitur, non esse terram, sed terreum i. e. partem terrae; sed quod remanet retinens proprietates terrae dicit terram et elementum. Sed de hoc deo annuente vitam satis dicemus. |
|