Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
VIII De qualitatibus elementorum
Sunt ergo elementa corporum praedictae particulae, ut ait Constantinus. Sunt autem elementa mundi quae videntur. De quibus huiusmodi tractatus habendus videtur, quare unumquodque factum sit, quare IIII nec pauciora. Sed quia firmior est sententia quae auctoritate sapientis innititur, quid inde Plato senserit, ostendamus. «Divini», inquit, «decoris ratio postulabat talem fieri mundum qui et visum pateretur et tactum». Ac si diceret: «Cum deus sola bonitate, non indigentia, mundum creare disponeret, quippe qui perfectum bonum est, talem voluit illum fieri, qui et videretur et tangeretur, ut homo etiam oculis in rerum creatione et gubernatione divinam potentiam et sapientiam et bonitatem percipiens potentiam timeret, sapientiam veneraretur, bonitatem imitaretur».Deinde subiungit: «Constabat autem nihil posse videri sine ignis beneficio neque tangi sine solido neque solidum esse sine terra». (Quomodo visus sine igne esse non possit nec tangibile sine terra, loquentes de sensibus corporeis ostendemus). Postea addit: «ldcirco iecit deus quasi fundamenta ignem et terram. Sed quoniam in eis sunt contrarietates quippe terra est corpulenta, obtusa, immobilis, ignis acutus, subtilis, mobilis vidit deus sine medio ea iungi non posse et ideo inter ea medium creavit». |
|