Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
IX De coniunctione elementorum
Et quia de coniunctione illorum fecimus mentionem, dicamus, quid sit commistio, quid coniunctio contrariorum. Commistio ergo contrariorum est, quando ex duobus ita fit unum, ut neutrum remaneat id quod ante fuerat, ut si calidissimum frigidissimo misceatur, fit tepidum neque calidissimo neque frigidissimo remanente. Coniunctio vero contrariorum est, quando ex duobus ita fit unum quod utrumque remanet quod antea fuerat. Sed hoc in contrariis, habentibus agentes qualitates, sine medio esse non potest; sunt autem agentes qualitates calor, frigiditas; sed quare, loquentes de homine dicemus.Si enim unum alteri apponatur, repugnant dissolvitque unum aliud. Oportet ergo, ut subsistant, medium esse. Quodsi tale fuerit quod plus habeat se ad unum quam ad aliud, paulatim transibit in aliud, ad quod plus se habet et ita dissolvitur illa coniunctio, ut si inter calidissimum et frigidissimum aliquid ponatur plus se habens ad calidum quam ad frigidum transeunte illo in naturam calidi peribit frigidum et dissolvetur illa coniunctio. Sed si tale fuerit medium, quod aequaliter habeat se ad duo extrema non plus transiens in naturam unius quam alterius, coniunctionem illorum observabit.Volens ergo praedicta duo elementa non commisceri, sed coniungere, ut utrumque id quod est remaneret, medium inter illa creavit, non unum tantum, sed duo, scil. aquam et aera. Si enim solam aquam inter ea posuisset, cum pius ad terram quam ad ignem se haberet, habet enim commune cum terra corpulentiam, obtusitatem, cum igne mobilitatem, coniunctio illa non duraret. Similiter si solum aera, habet enim commune subtilitatem et mobilitatem cum igne, cum terra obtusitatem. Sed dicet aliquis: «Etsi unum istorum non sufficeret, potuit deus facere aliud quod sufficeret». Sed dicimus nos non ponere terminum in divina potentia, sed dicimus, de illis quae sunt nullum potuisse sufficere nec iuxta naturam rerum posse esse aliud quod sufficeret.Sed quia iam ostendimus, quare unum ex istis solum non sufficeret, quare aliquid aliud esse non potest, aperiamus. Cum igitur inter aliqua duo sunt duae contrariae qualitates, quia binarius in duo aequa potest dividi, potest esse aliquid quod unam proprietatem uniuscuiusque retinens in medio sufficiat, ut cum terra et aer duas contrarias habent qualitates (est enim terra frigida et sicca, aer calidus et humidus) aqua habens commune cum terra frigiditatem, cum aere humorem, inter illa sola sufficit. Similiter ignis et aqua contrarias habent qualitates, est quippe ignis calidus et siccus, aqua frigida et humida. Sed quia aer habet commune cum aqua humiditatem, cum igne calorem, inter utramque solus sufficit.Si vero inter aliqua sint tres contrariae sicut nec ternarius in duo aequa potest dividi, sic nec medium, quod aequaliter habeat se ad ea, potest inveniri, oportet enim quod de uno unam accipiat, de alio duas. Sic enim nec aliter in integra potest dividi ternarius. Qualitas vero per media non dividitur. Non ergo potest esse medium nisi participans una et duabus. Iterum dicet: «Etsi secundum hanc sinzugiam trium qualitatum unum medium esse non potest, secundum illam, quae fit duabus qualitatibus illud habere potuerunt. Si enim inter ignem et aquam quae contrarias habent qualitates est aer qui participat una unius, una alterius, quare inter ignem et terram quae in sinzugia duarum qualitatum non habent omnino eas contrarias, unum medium quod utriusque unam accipiat, esse non potuit (est enim ignis calidus et siccus, terra frigida et sicca)?Nos vero dicimus nec secundum hanc medium fuisse necessarium, cum in aliquo conveniant, scil. in siccitate, nec esse potuit. Si enim aliquid tale medium esset quod ab utroque aliquid acciperet, vel acciperet ab igne calorem, a terra siccitatem et idem esset in hoc quod ignis; vel a terra frigiditatem, ab igne siccitatem et sic idem esset quod terra; vel ab igne calorem, a terra frigiditatem (praeter hos, ut opinor, nihil potest confingi); sed impossibile est aliquid esse calidum et frigidum. Cum enim sint IIII elementa et IIII illorum qualitates, inde fiunt VI complexiones, quarum IIII quidem sunt possibiles, duae impossibiles. Sunt autem IIII possibiles: calidum et siccum, calidum et humidum, frigidum et humidum, frigidum et siccum; duae vero impossibiles sunt: calidum et frigidum, humidum et siccum. Duo ergo elementa creator in medio posuit, quia unum praedictis rationibus in medio sufficere non potuit. |
|