Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
X De dispositione elementorum
Elementorum vero talis est dispositio, quod inferiorem locum obtinet terra, deinde aqua, postea aer, superiorem ignis. Si enim aliquid inferius terra esset, naturaliter gravis, ad illud tenderet (gravia enim naturaliter tendunt deorsum). Si vero aliquid supra ignem, ex levitate ad illud tenderet et dissolvi ab aliis quaereret. Iuxta terram posita est aqua, quia cum naturaliter gravis sit, etsi non quantum terra, secundum locum obtinere debuit. Deinde est aer qui, quia gravior est igne et levior aqua, merito inter utrumque ponitur. |
|