BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

XI   De chao

 

Et quoniam quid sit elementum docuimus et quot sint et quare plura non sint et causam ordinationis signavimus, de chao, i. e. elementorum confusione quae fuit in principio, dicamus communem sententiam proponentes, deinde eam improbantes, ad ultimum nostram rationem confirmantes. Dicunt omnes fere elementa in prima creatione certa loca non obtinuisse, sed modo simul ascendere, modo simul descendere. Subiungunt etiam rationem, quare: ut creator videl. ostenderet, nisi sua potentia et sapientia et bonitas res ordinaret, quanta rerum confusio foret. Deinde auctoritate Platonis hoc approbant qui in Timeo ait deum ex inordinata iactatione elementa redegisse in ordinem. Nos vero dicimus falsam esse sententiam quam proponunt, non convenientem esse rationem quam inducunt nec bene esse intellectam auctoritatem quam praetendunt. Prius ergo probemus sententiam esse falsam, postea rationem non esse convenientem, deinde auctoritatem non bene intellectam. Dic ergo, quisquis hoc affirmas: Elementa tunc erant corpora vel non? Si corpora non erant, spiritus vel proprietates spiritus aut corporis erant. Sed neque spiritus neque aliqua proprietas materia esse potest, nec ergo elementa. Corpora igitur erant et loca obtinebant (omne enim corpus in aliquo loco est)? Si in loco erant, vel ubi nunc sunt vel alibi. Sed extra elementa nullus locus est. Erant ergo elementa ubi nunc sunt; etiam si sic non essent disposita ut nunc sunt, in his IIII locis erant. Aliquod ergo obtinebat inferiorem locum, aliquod superiorem, duo media loca. Si ergo, ut affirmas, simul descenderent inferius, cum aliis descenderent; sed non est, quo descenderent. Similiter, si ascenderent superius, cum aliis ascenderent, sed non erat, quo ascenderent. Nec ergo simul ascendebant nec simul descendebant. Falsa est ergo illorum sententia.

Inconveniens vero est ratio quam inducunt, scil. deum ad hoc fecisse, ut ostenderet, quanta rerum confusio foret, nisi bonitas eam ordinaret. Cui ostenderet? Angelo? Sed angelus ex natura et gratia divinam voluntatem cognoscit. Homini? Sed nondum erat homo. Et si, ut homini eam ostenderet facta esset, usque ad hominem servaretur. Sed ante creationem hominis ordinata est. Inconveniens igitur haec est ratio.

Auctoritas vero Platonis non bene ab eis intellecta est. Cum enim dicit Plato deum ex inordinata iactatione elementa reduxisse in ordinem, non ideo dicit, quod umquam inordinate iactarentur. Quis enim locus ullus esset inordinationi deo cuncta disponente? Sed quia esset, nisi sic ut nunc sunt a deo ordinata essent (cum enim terra naturaliter tendat deorsum ignisque sursum, nisi inferiorem locum terra obtineret et ignis superiorem, haec semper quaereret inferiorem, hic superiorem et sic esset inordinata iactatio), hanc redegit creator in ordinem conferendo terrae locum inferiorem, igni superiorem, ut hic non haberet quo descenderet, nec haec quo ascenderet.

Ex inordinata igitur iactatione (non quae fuit, sed esse potuit) deus elementa redegit in ordinem, veluti si monitu alicuius nostri amici aliquid quod contingeret nisi ipse moneret, fugiamus, dicimus «Iste liberavit nos ab hoc malo», non quia hoc malum primum fuisset et postea nos inde liberasset, sed quia nisi iste esset, nobis accidisset. Fuerunt in prima creatione ubi nunc sunt, sed non qualia nunc sunt. Etenim terra omnino cooperta erat aquis, aqua vero spissior quam modo sit et ad magnam partem aeris elevata; aer autem spissior quam modo sit et obscurior, quippe cum neque sol neque luna neque aliae stellae essent, quibus illuminaretur. Ignis similiter spissior erat quam modo sit. Id vero quod terra erat aquis omnino cooperta nec aliquo lumine illustrata nec aedificiis distincta nec suis animalibus repleta; quod aqua et aer spissi et obscuri erant; quod in superioribus stellae non apparebant vocaverunt chaos, i. e. confusionem elementorum. Unde Moyses: «Terra erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi».