Guillelmus de Conches
ca. 1080 - ca. 1154
|
|
Philosophia mundi
ca. 1124Liber I
|
_________________________________________________________ |
|
XII De creatione stellarum
Hoc chaos sic et dissolutum: cum aqua usque ad maximam partem aeris esset elevata, aer vero spissus et ignis similiter, in ea spissitudine aliquid terreae substantiae et aqueae inerat, quae ex calore ignis et siccitate coagulata et durata corpora stellarum visibilia et lucida creavit. Quod vero in compositione stellarum et de inferioribus et de superioribus elementis aliquid sit dominante tamen superiori, ex hoc potest probari quod visibilia sunt et splendida et mobilia. Quod enim visibilia sunt, ex visibili vel invisibili habent. At ex invisibili nihil potest esse visibile, unde Lucretius: «Ex insensibili ne credas sensile nasci» et Macrobius: «Omnis qualitas geminata crescit, numquam contrarium operatur». Non ergo ex igne vel aere habent, quod visibilia sunt, haec quippe sunt invisibilia; ex visibili ergo, i. e. a terra et aqua. Similiter quod splendida sunt et mobilia ex obscuro et immobili non habent, ergo ex splendido et mobili, scil. ex aere et igne. Facta sunt ergo ex IIII elementis, sed de inferioribus dominatur in eis aqua, de superioribus ignis, et hoc ex effectu probari potest, quod calorem terris conferunt, ad nutrimentum sui humorem attrahunt. Similia namque congaudent similibus.Hic subiciet aliquis: «Cum in aere sit humor spissior quam esset in igne, et calor, etsi non tantus, quare in aere corpora stellarum facta non sunt?» Nos vero dicimus quod, quamvis aer sit calidus, est tamen et humidus, non ergo potuit desiccando spissare et sic corpus lucidum et visibile creare. Veluti si argilla supponatur igni, spissatur saepe et vertitur in lapideam substantiam; sin autem supponatur alicui calido et humido, sicut aquae bullienti ita quod ab illo solo recipiat calorem, non spissabitur. Vel secundum Constantinum: Cum sint ista IIII et in unoquoque duae qualitates, unam habent singularem ex se, aliam ab alio. Ignis ex se calidus est, siccus a terra; aer humidus ex se, calidus ex igne; aqua humida est ex aere, sed frigida ex se; terra vero est ex se sicca, sed ex aqua est frigida. Quod vero in unoquoque est ex se, plus in eo praevalet quam quod ex alio est. Cum ergo in aere humiditas sit ex se, calor ex alio quia ex igne, ergo praevaluit in eo humiditas nec potuit desiccando corpora stellarum creare. Iterum, quod maius est: Non fuit voluntas creatoris stellas in aere esse. Cum enim vicinus sit terrae, si in eo stellae essent, ex vicinitate terram incenderent nec aliquid in ea vivere posset. |
|