BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

XIII   De creatione animalium et hominis

 

Corporibus stellarum sic creatis, quia igneae sunt naturae, ceperunt movere se et ex motu aera subditum calefacere. Sed mediante aere aqua calefacta est et ex aqua calefacta diversa genera animalium creata sunt. Quorum quaedam, quae plus habuerunt superiorum elementorum, aves sunt; unde aves modo sunt in aere ex levitate superiorum, modo descendunt in terram ex gravedine inferiorum. Alia vero, quae plus habuerunt aquae, pisces sunt; unde in hoc solo elemento nec in alio possunt vivere. Sic ergo pisces et aves ex aqua facti sunt, unde scriptum est: «Magnae deus potentiae, qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti, partim levas in aera». Istis sic creatis ex aqua effectu superiorum, ubi tenuior fuit aqua ex calore et creatione praedictorum desiccata, apparuerunt in terra quasi quaedam maculae, in quibus habitant homines et alia quaedam animalia. Sed cum terra ex superposita aqua esset lutosa, ex calore bulliens, creavit ex se diversa genera animalium, et si in aliqua parte plus abundaverit ignis, colerica nata sunt ut leo; si terra, melancolica ut bos et asinus; si vero aqua, flegmatici ut porci.

Ex quadam vero parte, in qua elementa aequaliter convenerunt, humanum corpus factum est, et hoc est quod divina pagina dicit, «Deum fecisse hominem ex limo terrae». Non enim credendum est animam, quae spiritus est et levis et munda, ex luto factam esse, sed a deo homini collatam, unde ait scriptura: «Formavit deus hominem ex limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae». Unde, cum diversa animalia melancolica creata sunt et infinita flegmatica et colerica, unus solus homo creatus est, quia (ut ait Boetius in Arithmetica) «omnis aequalitas pauca est et finita, inaequalitas numerosa et multiplex». Sed quoniam quod est proximum aequalitati, etsi minus tamen aliquanto temperatum, ex vicino limo terrae corpus mulieris esse creatum verisimile est, et ideo nec penitus idem est quod homo nec penitus diversa ab homine nec ita temperata ut homo, quia calidissima frigidior est frigidissimo viro, et hoc est quod divina pagina dicit, «deum fecisse mulierem ex latere Adae». Non enim ad litteram credendum est deum excostasse primum hominem.

Sed dicet aliquis eadem ratione plures homines et feminas tunc posse creari et adhuc posse. Nos dicimus verum esse, si divina voluntas esset, quia ut aliquid sit natura operante, necesse est divinam voluntatem praecedere. Iterum dicet hoc esse divinae potestati derogare sic esse hominem factum esse dicere. Quibus respondemus e contrario, idem ei conferre, quia ei attribuimus et talem rebus naturam dedisse et sic per naturam operantem corpus humanum creasse. Nam in quo divinae scripturae contrarii sumus, si quid in illa dictum est esse factum, qualiter factum sit, explicemus? Si enim modo unus sapiens dicat aliquid esse factum et non explicet qualiter, alter vero dicat hoc idem et exponat quae in hoc contrarietas? Sed quoniam ipsi nesciunt vires naturae, ut ignorantiae suae omnes socios habeant, nolunt aliquem eas inquirere, sed ut rusticos nos credere nec rationem quaerere, ut iam impleatur illud propheticum: «Erit sacerdos sicut populus».

Nos autem dicimus in omnibus rationem esse quaerendam, si potest inveniri. Sin autem alicui deficiat quod divina pagina affirmat, sancto spiritui et fidei esse mandandum. Non enim ait Moyses: «Si agnus non potest comedi, statim igne comburatur», sed «Prius convocet vicinum, qui coniunctus est domui suae. Et si nec ita sufficiant ad esum agni, tunc demum igne comburatur», quia cum de divinitate aliquid quaerimus, si ad illud comprehendendum non sufficimus, vicinum domui nostrae coniunctum convocemus, i. e. manentem in eadem fide catholica inquiramus. Sin autem neque nos neque ille ad id comprehendendum sufficiamus, tunc igne fidei illud comburamus. Sed isti multos habentes vicinos domui suae coniunctos ex superbia nolunt aliquem convocare maluntque nescire quam ab alio quaerere, et si inquirentem aliquem sciant, illum esse haereticum clamant plus de suo capucio praesumentes quam sapientiae suae confidentes. Sed quaeso, ne habitui credas, iam enim in eis impletum est quod ait Satiricus: «Fronti nulla fides, quis enim non vicus abundat tristibus obscaenis?», et iterum: «Rarus sermo illis et magna libido tacendi».