BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Conches

ca. 1080 - ca. 1154

 

Philosophia mundi

 

ca. 1124

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

XIV   Quo tempore anni mundus creatus

 

Et quoniam de prima creatione rerum fecimus mentionem quam diversis temporibus diversi diversis rationibus dicunt esse factam, doceamus, qui in quo tempore et quibus rationibus hoc dicant. Hebraei igitur et Latini dicunt in vere principium mundi fuisse, unde Virgilius loquens de diebus veris ait: «Non alios crediderim prima origine mundi illuxisse dies aliumve habuisse tenorem», deinde subiungit: «Ver illud erat, ver agebat». Horum ratio talis est: Quidquid oritur, aequalitate proportionum creari. Sed nullum tempus praeter ver temperatum est, in vere ergo nec in alio tempore anni creatio rerum facta est. Aegyptii vero dicunt in Iulio factam esse mundi creationem, quos secutus Macrobius dicit in natali die mundi Cancrum gestasse Lunam, Leonem Solem. Quorum haec est ratio: In prima creatione tantum fuisse humorem, quod terra erat cooperta aquis tantusque humor sine maximo calore non potuit temperari. Ergo in tempore anni, in quo est maximus calor, i. e. in aestate, facta est mundi creatio.