Hildegardis Bingensis
1098 - 1179
|
|
Symphonia harmoniaecaelestium revelationum
Laus trinitati
|
||||||||||||||||||||
|
____________________________________________________________
|
|||||||||||||||||||||
Laus trinitati.
|
|||||||||||||||||||||
Responsum: |
O vis eternitatis,que omnia ordinasti in corde tuo,per verbum tuum omnia creata sunt,sicut voluisti,et ipsum verbum tuuminduit carnemin formatione illa, que educta est de Adam.
Et sic indumenta ipsiusa maximo doloreabstersa sunt.
|
Versus: |
O quam magna est benignitas salvatoris,qui omnia liberavitper incarnationem suam,quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati.
Et sic indumenta ipsiusa maximo doloreabstersa sunt.
Gloria patri et filioet spiritui sancto.
Et sic indumenta ipsiusa maximo doloreabstersa sunt. |
Antiphona: |
O magne pater,in magna necessitate sumus.Nunc igitur obsecramus,obsecramus teper verbum tuum,per quod nos constituisti plenos,quibus indigemus:Nunc placeat tibi, pater,quia te decet,ut aspicias in nosper adiutorium tuum,ut non deficiamus,et ne nomen tuum in nobis obscuretur.Et per ipsum nomen tuumdignare nos iuvare. |
Antiphona: |
O eterne Deus,nunc tibi placeat,ut in amore illo ardeas,ut membra illa simus,que fecisti in eodem amore,cum filium tuum genuistiin prima auroraante omnem creaturam.Et inspice necessitatem hanc,que super nos cadit,et abstrahe eam a nobispropter filium tuum,et perduc nosin leticiam salutis. |
Antiphona: |
O virtus sapientie,que circuiens circuisti,comprehendendo omniain una via, que habet vitamtres alas habens,quarum una in altum volatet altera de terra sudatet tercia undique volat.Laus tibi sit,sicut de decet,o sapientia. |
Antiphona: |
O quam mirabilis estprescientia divini pectoris,que prescivit omnem creaturam.Nam cum deus inspexitfaciem hominis,quem formavit,omnia opera suain eadem forma hominisintegra aspexit.O quam mirabilis est inspiratio,que hominem sic suscitavit. |
Antiphona: |
O pastor animarum,et o prima vox,per quam omnes creati sumus,nunc tibi, tibi placeat,ut digneris nos liberarede miseriiset languoribus nostris. |
Antiphona: |
O cruor sanguinis,qui in alto sonuisti,cum omnia elementase implicueruntin lamentabilem vocemcum tremore,quia sanguis creatoris sui illa tetigit:Unge nosde languoribus nostris. |
Antiphona: |
Spiritus sanctusvivificans vita,movens omnia,et radix est in omni creaturaac omnia de immundicia abluittergens criminaac ungit vulneraet sic est fulgensac laudabilis vitasuscitans et resuscitansomnia. |
Cantus (Fons: Wikipedia)
Antiphona: |
Karitashabundat in omnia,de imis excellentissimasuper sideraatque amantissimain omnia,quia summo regiosculum pacis dedit. |