Hildegardis Bingensis
1098 - 1179
|
|
Symphonia harmoniaecaelestium revelationum
In dedicatione ecclesie
|
||||||||||
|
____________________________________________________________
|
|||||||||||
In dedicatione ecclesie.
|
|||||||||||
Antiphona: |
O virgo ecclesia,plangendum est,quod sevissimus lupusfilios tuos de latere tuo abstraxit.O ve callido serpenti!Sed o quam preciosus est sanguis salvatoris,qui in vexillo regisecclesiam ipsi desponsavit.Unde filios illius requirit. |
Antiphona: |
Nunc gaudeant materna visceraecclesie,quia in superna simphoniafilii eiusin sinum suum collocati sunt.Unde, o turpissime serpens,confusus es,quoniam, quos tua estimatioin visceribus suis habuit,nunc fulgent in sanguine filii dei.Et ideo laus tibi sit,rex altissime.Alleluia. |
Antiphona: |
O orzchis ecclesiaarmis divinis precinctaet iacincto ornata,tu es caldemia stigmatum loifolumet urbs scientiarum.O, o, tu es etiam crizantain alto sonoet es chorzta gemma. |
Antiphona: |
O choruscans lux stellarum,o splendidissima specialis formaregalium nuptiarum,o fulgens gemma!
Tu es ornata in alta persona,que non habet maculatam rugam.
Tu es etiam socia angelorumet civis sanctorum.
Fuge, fuge speluncam antiqui perditoriset veniens veniin palatium regis. |
|
Kyrie eleyson!Christe eleyson!Kyrie eleyson! |