Hildegardis Bingensis
1098 - 1179
|
|
Symphonia harmoniaecaelestium revelationum
De virginibus
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
____________________________________________________________
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||
De virginibus.
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Antiphona: |
O pulcre faciesdeum aspicienteset in aurora edificantes,o beate virgines,quam nobiles estis!In quibus rex se consideravit,cum in vobisomnia celestia ornamentapresignavit.Ubi etiam suavissimus hortus estisin omnibus ornamentisredolentes. |
Responsum: |
O nobilissima viriditas,que radicas in soleet que in candida serenitate lucesin rota,quam nulla terrena excellencia comprehendit.
Tu circumdata esamplexibus divinorummysteriorum.
|
Versus: |
Tu rubes ut auroraet ardes ut solis flamma.
<Tu circumdata esamplexibus divinorummysteriorum.> |
Responsum: |
Favus distillansUrsula virgo fuit,que agnum dei amplectidesideravit,mel et lac sub lingua eius.
Quia pomiferum hortumet flores florumin turba virginumad se collegit.
|
Versus: |
Unde in nobilissima auroragaude, filia Syon.
Quia pomiferum hortumet flores florumin turba virginumad se collegit.
Gloria patri et filioet spiritui sancto.
Quia pomiferum hortumet flores florumin turba virginumad se collegit. |
Responsum: |
Spiritui sanctohonor sit,qui in mente Ursule virginisvirginalem turbam velut columbas collegit.Unde ipsa patriam suamsicut Abraham reliquit.
Et etiam propter amplexionem agnidesponsationem viri sibi abstraxit.
|
Versus: |
Nam iste castissimuset aureus exercitusin virgineo crinemare transivit.O quis umquam talia audivit?
Et etiam propter amplexionem agnidesponsationem viri sibi abstraxit.
Gloria patri et filioet spiritui sancto.
Et etiam propter amplexionem agnidesponsationem viri sibi abstraxit.
Gloria patri et filioet spiritui sancto. |
Antiphona: |
O rubor sanguinis,qui de excelso illo fluxisti,quod divinitas tetigit,tu flos es,quem hyemps de flatu serpentisnumquam lesit.
|
Antiphona: |
Studium divinitatisin laudibus excelsis osculum pacisUrsule virginicum turba suain omnibus populis dedit.
|
Antiphona: |
Unde quocumque venientesperrexerunt,velut cum gaudio celestis paradysi suscepte sunt,quia in religione morumhonorifice apparuerunt.
|
Antiphona: |
De patria etiam earum et de aliis regionibusviri religiosi et sapientesipsis adiuncti sunt,qui eas in virginea custodia servabantet qui eis in omnibus ministrabant.
|
Antiphona: |
Deus enim in prima muliere presignavit,ut mulier a viri custodianutriretur.
|
Antiphona: |
Aer enim volatet cum omnibus creaturisofficia sua exercet,et firmamentum eum sustinet,ac aer in viribus istius pascitur.
|
Antiphona: |
Et ideo puelle isteper summum virum sustentabanturvexillate in regali prolevirginee nature
|
Antiphona: |
Deus enim rorem in illas misit,de quo multiplex fama crevit,ita quod omnes populiex hac honorabili famavelut cibum gustabant.
|
Antiphona: |
Sed diabolusin invidia suaistud irrisit,qua nullum opus deiintactum dimisit. |
Responsum: |
Rex noster promptus estsuscipere sanguinem innocentum.Unde angeli concinuntet in laudibus sonant.
Sed nubes super eundem sanguinemplangunt.
|
Versus: |
Tirannus autem in gravi somno mortispropter maliciam suam suffocatus est.
Sed nubes super eundem sanguinemplangunt.
Gloria patri et filioet spiritui sancto.
Sed nubes super eundem sanguinemplangunt. |