Hildegardis Bingensis
1098 - 1179
|
|
Symphonia harmoniaecaelestium revelationum
Varia
|
||||||||||||||||||||||
|
____________________________________________________________
|
|||||||||||||||||||||||
Varia.
|
|||||||||||||||||||||||
Antiphona: |
O frondens virgain tua nobilitate stans,sicut aurora procedit,nunc gaude et letareet nos debiles dignarea mala consuetudine liberareatque manum tuam porrigead erigendum nos. |
Antiphona: |
Laus trinitati,que sonus et vitaac creatrix omniumin vita ipsorum est,et que laus anglice turbeet mirus splendor archanorum,que hominibus ignota sunt,est, et que in omnibusvita est! |
|
O verbum patris,tu lumen prime aurorein circulo rote esomnia in divina vi operans.
O tu prescientia dei,omnia opera tua previdisti,sicut voluisti,ita ut in medio potentie tue latuit,quia omnia prescivisti.
Et operatus esquasi in similitudine rotecuncta circueuntis,que inicium non accepitnec in fine prostrata est. |
|
O fili dilectissime,quem genui in visceribus meisde vi circueuntis rotesancte divinitatis,que me creavitet omnia membra mea ordinavitet in visceribus meisomne genus musicorumin omnibus floribus tonorum constituit:
Nunc me et te,o fili dulcissime,multa turba virginum sequitur,quas per adiutorium tuumsalvare dignare. |
|
O factura dei,que es homo,in magna sanctitate edificata es,quia sancta divinitas in humilitatecelos penetravit.
O quam magna pietas est,quod in limo terredeitas claruit,et quod angelideo ministrantesdeum in humanitate vident. |
1a |
O magna res,que in nullo constituto latuit,ita quod non est factanec creata ab ullo,sed in se ipsa permanet.
|
1b |
O vita,que surrexisti in aurora,in qua magnus rex sapientiam,que in antiquoapud virum sapientem fuit,misericorditer manifestavit,quia mulier per foramen antiqui perditorismortem intravit.
|
2a |
O luctus, ach meror, he planctus,qui in muliere edificati sunt!
|
2b |
O aurora, hec abluistiin forma prime coste.
|
3a |
O feminea forma, soror sapientie,quam gloriosa es,quoniam fortissima vitain te surrexit,quam mors numquam suffocabit.
|
3b |
Te sapientia erexit,ita quod omnes creatureper te ornate suntin meliorem partem,quam in primo acciperent. |