Hildegardis Bingensis
1098 - 1179
|
|
Symphonia harmoniaecaelestium revelationum
Appendix
|
||
|
____________________________________________________________
|
|||
|
|
|||
|
Studium divinitatisin laudibus excelsis osculum pacisUrsule virgini cum turba suain omnibus populis dedit.
Unde quocumque venientes perrexerunt,velut cum gudio celestis paradisisuscepte sunt,quia in religione morum honorificeapparuerunt.
De patria etiam earum et de aliis regionibusviri religiosi et sapientes ipsis adiuncti sunt,que eas in virginea custodia servabant,et qui eis in omnibus ministrabant.
Deus enim in prima muliere presignavit,ut mulier a viri custodia nutriretur.
Aer enim volatet cum omnibus creaturis officia sua exercet,et firmamentum eum sustinet,ac aer in viribus istius pascitur.
Et ideo puelle isteper summum virum sustentabantur,vexillate in regali prole virginee nature
Deus enim rorem in illas misit,de quo multiplex fama crevit,ita quod omnes populi ex hac honorabili famavelut cibum gustabant.
Sed diabolus in invidiasua istud irrisit,qua nullum opus Deiintactum dimisit. |