BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula V

[De cancro et eius nato]

Avianus III

 

Vatis praeclari, dea, praecipe carmen amari

est cui nomen amor, versibus esto favor.

lucet ad exemplum vivendi vita parentum,

linquere ius proprium saepe fit obprobrium.

5

naturae ritum cancer servabat avitum

gressus retro ferens, devia multa sequens.

mater ut ista videt, pro nati tramite ridet

et, ne se laedat, rectus ut, orat, eat.

orat, eat rectus, nolit transvertere gressus,

10

esse monens atrum pergere more patrum.

provida mens nati respondet talia matri:

«quod non ipsa potes, qua ratione doces?

o genitrix, vado velut ivit nostra propago,

si prius ire voles, iam ducis ibo comes.»

15

ne contempnatur ius et natura, vetatur,

haec quicumque cavet, vim rationis habet.