BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula VI

[De cane fallaci]

Avianus VII

 

Si celetur obest, detecta scientia prodest,

quae scio, quae legi displicet ergo tegi.

turpe canis votum sit ut isto tempore notum,

dulciter et plane, Musa iocosa, cane.

5

per sata, per villas domini servabat ovillas

carnibus humanis docta nocere canis.

subdola latratum nunquam dedit ante reatum,

ante sonum nocuit, voce nec id docuit,

verbere sed caudae, submissa leniter aure

10

luserat ignotos dissimulando iocos.

morsibus adflictos nunc hoc, nunc vulnerat istos,

nullum voce monens, dente nocere volens.

iam multis laesis per plurima murmura plebis

culpa, licet sero, notificatur hero.

15

turpe necare putat, quid agat, tunc mente volutat,

et, ne plus laedat, iussit, ut aera ferat.

ad detrimentum iubet aeris ferre talentum,

fraudis ad indicium, non meriti pretium.

ferre nolam cogit, sic fallere posse removit,

20

emittendo sonos detegit illa dolos.

signa canis fraudis reputabat praemia laudis

atque canes ludit, quod nola nulla fuit.

dumque pares spernit, dum taliter aere superbit,

verbi flagra tulit tortaque voce fuit.

25

nempe canis quidam, quam dicunt nomine Licham,

denotat esse scelus, quod putat illa decus.

«inscia» dixit «eris, si poenam praemia credis,

unde viri paveant, aes geris, et caveant.

ne possint falli, fers pondus triste metalli,

30

quod reprimat vitium, sit tibi supplicium.

aera, quibus plaudis, sunt designatio fraudis,

signant mota dolos, est nola nullus honos.»

muneribus dignus quivis putat esse malignus,

id, dolus unde patet, muneris instar habet.