BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber II

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula VII

[De camelo et capro]

Avianus VIII

 

Omnia, quae scimus, si nos celare velimus,

esse volendo pecus spernimus omne decus.

ergo tenore meli votum dictare cameli

metris bis denis, nostra Camena, velis.

5

fama refert sacras dictum pecus isse per aras

et sub spe doni sacra dedisse Jovi.

expurgando scelus caprum litat iste camelus,

postquam sacra dedit, non tribuenda petit.

cornua deposcit, quis se defendere possit,

10

increpat atque Jovem, cornua ferre bovem.

«cur vis, summe deum, sine cornibus esse camelum,

cum caper obtineat, cornibus ut niteat?

cornua sunt damis, cervis et mitibus agnis,

omnipotentis opus, cornua magna bobus.

15

annua sacra dabo, taurum vaccamque litabo,

ut per tutelam cornua fronte geram.»

risit et astutum laesit deus aure minutum,

auris onus demit, cornua nulla dedit.

contentum rebus propriis fore quemque docemus,

20

nam cito fors demit quod prius ipsa dedit.