Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber primus
|
____________________________________________________________
|
|
Caput III.De posc primo.
CUM vero membrinam miscueris inde facies et nuda corpora impleveris, admisce ei prasinum et rubeum, qui comburitur ex ogra, et modicum cenobrii, et confice posc, ex quo designabis supercilia et oculos, nares, et os, mentum, et fossulas circa nares, et tempora, rugas in fronte et collo, et rotunditatem faciei, barbas juvenum et articulos manuum et pedum, et omnia membra, quae distinguuntur in nudo corpore. |