BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber secundus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput III.

De furno dilatandi et utensiliis operis.

 

FACIES etiam furnum tertium longitudine pedum sex, latitudine quatuor, altitudine trium, et foramen fenestramque et larem sicut superius. Hie furnus dicitur clibanus dilatandi et aequandi; utensilia vero ad hoc opus necessaria sunt fistula ferrea longitudine duarum ulnarum, grossitudine pollicis unius, forcipes duo in una parte ferri percussi, trullae ferreae duae atque alia lignea et ferrea, quae volueris.