BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LX.

De thuribolo ductili.

 

SI vero thuribula ductili opere componere volueris in auro, vel argento, sive cupro, primum purificabis ordine quo supra, atque fundes in fusoriis ferris duas marcas vel tres sive quatuor, secundum quantitatem quam vis habere superiorem partem thuribuli. Deinde attenuabis in rotulam eo ordine quo superius calicem argenteum majorem, excepto quod hoc opus spissius et profundius ducendum est interius, ut altius sit exterius, ita ut altitudo in se ipsius latitudinem totam habeat et ejus medietatem. Cujus altitudinem cum produxeris, priusquam latitudinem constringas, pertrahe in eo turres, videlicet in supremo unam octoangulatam, in qua fiant ejusdem numeri fenestrae, sub qua fiant quatuor quadratae, quibus singulis imponantur tres columpnae, et inter eas duae fenestrae productae, in quarum medio super mediam columnam fiat fenestella rotunda; sub quibus in tertio loco formentur aliae turres octo; quatuor videlicet rotundae contra superiores quadras, in quibus fiant flosculi aut aviculae vel bestiolae, sive fenestellae, et inter eas quatuor quadrae, quae et latiores sint, in quibus fiant dimidiae imagines angelorum, quasi in eis cum alis suis sedentium. Sub quibus in ipsa rotunditate vasis fiant quatuor arcus in supremo modice producti, in quibus fiant evangelistae sive in specie angelorum, seu in figura animalium; inter quos arcus super ipsam oram rotunditatis ponantur quatuor capita leonum sive hominum fusilia, per quae catenae transeant. His ita pertractis, cum ferris ductoriis et malleis, interius et exterius percutiantur, donec omnino formentur, sicque limentur et radentur, ferrisque fossoriis fodiantur. Haec est superior pars turibuli. Deinde percutiatur inferior, cum suo pede, in quo fiant quatuor arcus, qui respondeant superioribus, in quibus sedeant quatuor flumina Paradysi humana specie cum suis amphoris, quibus effundatur quasi species fluentis aquae. In angulis vero, quibus conjunguntur circuli, figantur capita leonum sive facies hominum de quibus supra diximus, ita ut inferiori parte adhaereant facies in quibus firmentur catenae, et in superiori capilli vel comae, per quas transeant ipsae catenae. Quod si pes cum ipsa inferiori parte nequeat percuti, fiat singulariter sive ductili sive fusili opere, et imponatur cum solidatura argento et cupro mixta, de qua supra diximus. Lylium vero cui anulus imponendus est, et cui catenae superius infigendae sunt, fiat similiter ductili sive fusili opere, in quo formentur flores aut aviculae sive bestiolae secundum qualitatem inferioris operis. Hoc turibulum si fuerit argenteum aut cupreum, poterit deaurari ordine quo supra. Quod si quis voluerit laborem apponere, ut turibulum pretiosioris operis componat, similitudinem civitatis, quam vidit propheta in monte, hoc modo exprimere poterit.