BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXII.

De catenis.

 

CATENAS facturus primum trahe fila subtilia sive grossiora in cupro sive argento, et circumflecte cum subula in tribus auriculis, aut quatuor, vel quinque, sive sex, secundum grossitudinem quam volueris, ad mensuram uniuscujusque turibuli minoris sive majoris. Et cum omnes catenas unius turibuli in unam partem plexueris, tolle lignum tenue ex quercu sive fago, et fac in eo multa foramina cum gracili ferro rotundo et calido, per quae foramina catenam igne recoctam et refrigeratam transduces et denuo recoques, rursumque per aliud foramen transduces et recoques, sicque facies, donec per omnia aequaliter sit grossam et rotundam. Deinde incide ipsam catenam per partes ad quantitatem turibuli, mediam autem partem breviorem, et longiores reliquas; aptatis foraminibus in utrisque summitatibus catenarum, obfirmabis eas, quae longiores sunt, in inferiore parte turibuli clavis firmis et transductis; compositae per superiorem partem impones anulos parvulos, cum quibus aptabis et obfirmabis eas ad lilium inferius, per quod manu gestari debet cum magno anulo eidem superius imposito. Mediam vero catenam, quae brevior est, obfirmabis clavo in superiori parte turibuli in uno capite, et alterum imposito anulo aptabis inferius sub lilio; et sic procurabis ut turibulum ex omni parte aequaliter pendeat.

Possunt etiam eodem modo et ordine, quo praediximus, turibula diversae formae et diversi operis percuti et fundi in auro et argento atque auricalco. Sed magnopere cavendum est, ut auricalcum, quod deaurari debet, omnino purum sit et purgatum a plumbo, propter diversa infortunia, quae deaurantibus evenire solent. Quod auricalcum si vis componere, primo naturam cupri, ex quo efficitur, disce.