BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXI.

de divisione usure in varias species

 

Quantum ad primum ergo, iuriste dicunt duas species usure esse, videlicet unam spiritualem et aliam corporalem. Prima est equa, quia per Christum in evangelio iussa, ubi ait: Nonne oportebat te dare pecuniam meam numulariis et ego veniens cum usuris exegissem eam? Secunda vero usure species, videlicet corporalis, de qua hic agimus, mortalis iniquitas est, ut in superioribus ostensum fuit. Verum non videtur, nec est divisio hec usure in species conveniens, quia, ut ex prehabitis est manifestum, solum figurative et parabolice lucrum bonorum operum dicitur usura spiritualis. Sicut ergo fatuum esset dicere quod due sint species | vitis, scilicet spiritualis et corporalis, eo quod Christus dixit, Ego sum vitis vera, ita in proposito et in ceteris pluribus servit divisio usure secundum propositionem eius ad sortem vel ad princialem, ut in centesimam vel sexagesimam vel aliam quotam, de qua habetur XLVII. di. Est divisio in species, quia est solum secundum magis et minus, que constituunt gradus usure et non species. Verumtamen usura proprie dicta dividitur in usuram sortis et in usuram usurarum, que scilicet secunda improbum fenus appellatur, quia omnis ipsam exercens fit infamis ipso iure et secundum leges, verum quod secundum alios in utraque peccatum morale committitur et infamia irrogatur, VI. q. I., «infames». Item melius dividitur in usuram apertam et palleatam et in usuram exteriorem et interiorem.