BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXXII.

de quatuor modis, quibus mutuatio fieri potest

 

Circa quod advertendum est, quod mutuatio, in qua principaliter et primo consistit usura, potest quadrupliciter fieri: primo cum pacto, litteris vel fideiussoribus firmato desuper, reddendo aliquo, ut est pecunia vel res vel utile obsequium; et secundum hoc usura esset ex mutuo lucrum pacto vel pignere exactum. Secundo, mutuatio potest fieri sine pacto, licet principaliter fiat ex intentione vel spe consequendi aliquid predictorum ultra sortem, ita videlicet, quod si mutuans nihil ultra se obtenturum speraret, mutuaturus non esset; et secundum hoc, ut dicunt, usura est quicquid sorti accidit primarie intentum vel speratum. Tertio, aliquis mutuare potest non constituendo principaliter causam mutuandi lucrum temporale, sed spirituale, ut |199r| charitatem vel dilectionem proximi, quamvis tamen secundario speret de aliqua retributione vel iuvamine vel remuneratione ab illo, cui mutuat. Tali intentione mutuans in modico vel nullo peccat secundum doctores iuris canonici Hostiensem et alios, quia qui mutuum recipit, naturaliter ad retributionem obligatur charitative vel liberaliter mutuanti, ut superius patuit. Quarto, fit mutuatio taliter, quod intentio mutuantis nec primarie nec secundarie reflectitur super quodcumque temporale lucrum. Et illa est mutuatio pure charitative et maximi meriti. Sicut econtra prima est maximi demeriti seu peccati, et non tanti mutuatio secundo modo dicta ceteris paribus. Plus enim gravat indigentem usurarius primo modo constitutus quam secundo modo, videlicet per hoc, quod sola intentione superhabendi mutuavit alias non facturus; tamen uterque taliter peccat, quod tenetur ad restitutionem omnis rei quam super principale recepit. Et precipue qui est secundo modo usurarius: Quicquid enim talis recipit quacumque intentione a debitore sibi offeratur, usuram committit, quod non oportet de usurario primo modo constituto, quia si quid tempore intermedio talis a debitore ultra sortem et usuram sponte propinatum recipit, usuram non committit, si illud mutuando obtinere non speravit, sed solam constitutam usuram. Quemadmodum, ut visum est, sine vicio usure etiam liberalissime mutuans potest a debitore ratione amicicie donaria recipere, sicut consuevit prius; non enim qui charitative mutuat fit inde peioris conditionis quam prius erat. Si tamen undecumque verisimile est ei, qui mutuum dedit, quod debitor sibi propinat ratione | mutui vel ut terminum solutionis prolonget et adhuc recipiat, vicium usure incurrit, etsi non mortale, tamen veniale, et hoc si quod propinatur dantem notabiliter non gravat.