BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE INORDINATIS AFFECTIONIBVS.

 

CAPITVLVM  VI.

 

Quandocumque homo aliquid inordinate appetit: statim in se inquietus fit. Superbus et avarus numquam quiescunt: pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversantur. Homo qui necdum perfecte in se mortuus est, cito temptatur: et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu et quodammodo adhuc carnalis et ad sensibilia inclinatus: difficulter se potest a terrenis desideriis ex toto abstrahere. Et ideo saepe habet tristitiam cum se subtrahit: leviter etiam indignatur si quis ei resistit. Si autem prosecutus fuerit quod concupiscit; statim ex reatu conscientiae gravatur, quia secutus est passionem suam: quae nihil iuvat ad pacem quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus invenitur pax vera cordis: non autem eis serviendo. Non est ergo pax in corde hominis carnalis; non in homine exterioribus dedito: sed in fervido et spirituali.