BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE VANA SPE

ET ELATIONE FVGIENDA.

 

CAPITVLVM  VII.

 

Vanus est: qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non te pudeat aliis servire amore Iesu Christi: et pauperem in hoc saeculo videri. Non stes super te ipsum: sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est: et Deus aderit bonae voluntati tuae. Non confidas in tua scientia, vel astutia cuiuscumque viventis; sed magis in Dei gratia: qui adiuvat humiles et de se praesumentes humiliat. Ne glorieris in divitiis si assunt; nec in amicis quia potentes sunt: sed in Deo qui omnia praestat, et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis: quae modica infirmitate corrumpitur et defoedatur. Non placeas tibi ipsi de habilitate aut ingenio tuo; ne displiceas Deo: cuius est totum quidquid boni naturaliter habueris. Non te reputes aliis meliorem; ne forte coram Deo deterior habearis: qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis; quia aliter sunt iudicia Dei quam hominum: cui saepe displicet quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris; crede de aliis meliora: ut humilitatem conserves. Non nocet si omnibus te supponas: nocet autem plurimum, si vel uni te praeponas. Iugis pax cum humili: in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.