BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE CAVENDA

NIMIA FAMILIARITATE.

 

CAPITVLVM  VIII.

 

Non omni homini reveles cor tuum: sed cum sapiente et timente Deum age causam tuam. Cum iuvenibus et extraneis rarus esto. Cum divitibus noli blandire: et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare: et quae aedificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri: sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et angelis eius opta familiaris esse: et hominum notitiam devita. Caritas habenda est ad omnes: sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit, ut persona ignota ex bona fama lucescat: cuius tamen praesentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliquando aliis placere ex coniunctione nostra: et incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis considerata.