BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE OBOEDIENTIA ET SVBIECTIONE.

 

CAPITVLVM  IX.

 

Valde magnum est in oboedientia stare; sub praelato vivere: et sui iuris non esse. Multo tutius est stare in subiectione: quam in praelatura. Multi sunt sub oboedientia magis ex necessitate quam ex caritate; et illi poenam habent: et leviter murmurant. Nec libertatem mentis acquirent: nisi ex toto corde propter Deum se subiciant. Curre hic vel ibi: non invenies quietem nisi in humili subiectione, sub regimine praelati. Imaginatio locorum et mutatio, multos fefellit. Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo: et inclinatur ad eos magis qui se cum sentiunt. Sed si Deus est inter nos: necesse est ut relinquamus etiam quandoque nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens; qui omnia plene scire potest? Ergo noli nimis in sensu tuo confidere: sed velis etiam libenter aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire; et hoc ipsum propter Deum dimittis et alium sequeris: magis exinde proficies. Audivi enim saepe: securius esse audire, et accipere consilium quam dare. Potest etiam contingere, ut bonum sit uniuscuiusque sentire; sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat: signum est superbiae et pertinaciae.