Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adspiritualem vitam utiles.[Liber I]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE CAVENDASVPERFLVITATE VERBORVM.
CAPITVLVM X.
Caveas tumultum hominum quantum potes; multum enim impedit tractatus saecularium gestorum: etiam si simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse: et inter homines non fuisse. Sed quare tam libenter loquimur et invicem fabulamur; cum tamen raro sine laesione conscientiae ad silentium redimus? Ideo tam libenter loquimur; quia per mutuas locutiones ab invicem consolari quaerimus: et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare. Et multum libenter de his quae multum diligimus vel cupimus, vel quae nobis contraria sentimus: libet loqui et cogitare. Sed pro dolor, saepe inaniter et frustra. Nam haec exterior consolatio: interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum: ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit: quae aedificabilia sunt loquere. Malus usus et neglegentia profectus nostri: multum facit ad incustodiam oris nostri. Iuvat tamen non parum ad profectum spiritualem, devota spiritualium rerum collatio: maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur. |