Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adspiritualem vitam utiles.[Liber I]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE PACE ACQVIRENDAET ZELO PROFICIENDI.
CAPITVLVM XI.
Multam possemus pacem habere: si non vellemus nos cum aliorum dictis et factis et quae ad nostram curam non spectant occupare. Quomodo potest ille diu in pace manere; qui alienis curis se intermiscet, qui occasiones forinsecus quaerit, qui parum vel raro se intrinsecus colligit? Beati simplices: quoniam multam pacem habebunt. Quare quidam sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? Quia omnino se ipsos mortificare ab omnibus terrenis desideriis studuerunt: et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere, atque libere sibi vacare potuerunt. Nos nimium occupamur propriis passionibus: et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro etiam unum vitium perfecte vincimus; et ad cotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi et tepidi remanemus. Si essemus nobis ipsis perfecte mortui, et interius minime implicati; tunc possemus etiam divina sapere: et de caelesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus et concupiscentiis liberi: nec perfectam sanctorum viam conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurrit, nimis cito deicimur: et ad humanas consolationes convertimur. Si niteremur sicut viri fortes stare in proelio: profecto auxilium Domini super nos videremus de caelo. Ipse enim certantes et de sua gratia sperantes paratus est adiuvare: qui nobis certandi occasiones procurat ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus: cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus: ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus. Si omni anno unum vitium extirparemus: cito viri perfecti efficeremur. Sed modo e contrario saepe sentimus; ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus: quam post multos annos professionis. Fervor et profectus cotidie deberet crescere; sed nunc pro magno videtur: si quis primi fervoris partem posset retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio: tunc postea cuncta possemus facere cum levitate et gaudio. Grave est assueta dimittere: sed gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia; quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinationi tuae; et malam dedisce consuetudinem: ne forte paulatim ad maiorem te ducat difficultatem. O si adverteres quantam tibi pacem et aliis laetitiam faceres te ipsum bene habendo: puto quod sollicitior esses ad spiritualem profectum. |