BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE TEMPTATIONIBVS

RESISTENDIS.

 

CAPITVLVM  XIII.

 

Quamdiu in mundo vivimus: sine tribulatione et temptatione esse non possumus. Vnde in Iob scriptum est. Temptatio est vita humana super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa temptationes suas et vigilare in orationibus; ne diabolus locum inveniret decipiendi: qui numquam dormitat, sed circuit quaerens quem devoret. Nemo tam perfectus est et sanctus, qui non habeat aliquando temptationes: et plene eis carere non possumus. Sunt tamen temptationes homini saepe valde utiles; licet molestae sint et graves: quia in illis homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes sancti per multas tribulationes et temptationes transierunt et profecerunt. Et qui temptationes sustinere nequiverunt: reprobi facti sunt et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus nec locus tam secretus: ubi non sint temptationes vel adversitates. Non est homo securus a temptationibus totaliter quamdiu vixerit; quia in nobis est unde temptamur: ex quo in concupiscentia nati sumus. Vna temptatione seu tribulatione recedente alia supervenit; et semper aliquid ad patiendum habebimus: nam bonum felicitatis nostrae perdidimus. Multi quaerunt temptationes fugere: et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere: sed per patientiam et veram humilitatem omnibus hostibus efficimur fortiores. Qui tantummodo exterius declinat, nec radicem evellit: parum proficiet. Immo citius ad eum temptationes redient: et peius sentiet. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo iuvante melius superabis: quam cum duritia et importunitate propria. Saepius accipe consilium in temptatione; et cum temptato noli duriter agere: sed consolationem ingere, sicut tibi optares fieri. Initium omnium malarum temptationum inconstantia animi, et parva ad Deum confidentia; quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur: ita homo remissus et suum propositum deserens varie temptatur. Ignis probat ferrum: et temptatio hominem iustum. Nescimus saepe quid possumus: sed temptatio aperit quid sumus. Vigilandum est tamen praecipue circa initium temptationis; quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare sinitur: sed extra limen statim ut pulsaverit illi obviatur. Vnde quidam dixit. Principiis obsta: sero medicina paratur. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio; deinde fortis imaginatio: postea delectatio et motus pravus et assensio. Sic que paulatim ingreditur hostis malignus ex toto: dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit; tanto in se cotidie debilior fit: et hostis contra eum potentior. Quidam in principio conversionis suae graviores temptationes patiuntur: quidam autem in fine. Quidam vero quasi per totam vitam suam male habent; nonnulli satis leniter temptantur: secundum divinae ordinationis sapientiam et aequitatem; quae statum et merita hominum pensat: et cuncta ad electorum suorum salutem praeordinat. Ideo non debemus desperare cum temptamur; sed eo ferventius Deum exorare: quatinus nos in omni tribulatione dignetur adiuvare; qui utique secundum dictum Pauli, talem faciet cum temptatione proventum: ut possimus sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni temptatione et tribulatione: quia humiles spiritu salvabit et exaltabit. In temptationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit; et ibi maius meritum consistit: et virtus melius patescit. Nec magnum est si homo devotus sit et fervidus cum gravitatem non sentit; sed si tempore adversitatis patienter se sustinet: spes magni profectus erit. Quidam a magnis temptationibus custodiuntur, et in parvis cotidianis saepe vincuntur; ut humiliati, numquam de se ipsis in magnis confidant: qui in tam modicis infirmantur.