BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE TEMERARIO

IVDICIO VITANDO.

 

CAPITVLVM  XIIII.

 

Ad te ipsum oculos reflecte: et aliorum facta caveas iudicare. In iudicando alios homo frustra laborat; saepius errat, et leviter peccat: se ipsum vero iudicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter iudicamus: nam verum iudicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura intentio nostri desiderii: non tam faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri. Sed saepe aliquid ab intra latet, vel etiam ab extra concurrit: quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quaerunt in rebus quas agunt: et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare: quando res pro eorum velle fiunt et sentire. Si autem aliter fit quam cupiunt: cito moventur et tristes fiunt. Propter diversitatem sensuum et opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives: inter religiosos et devotos. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur: et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae, quam virtuti subiectivae Iesu Christi; raro et tarde eris homo illuminatus: quia Deus vult nos sibi perfecte subici, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.