Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVALITER STANDVM SIT ACDICENDVM IN OMNI RE DESIDERABILI.
CAPITVLVM XV.
Fili. Sic dicas in omni re. Domine si tibi placitum fuerit: fiat hoc ita. Domine si fuerit honor tuus: fiat hoc in nomine tuo. Domine si mihi videris expedire et utile esse probaveris: tunc dona mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris nec animae meae saluti prodesse: aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium est a Spiritu sancto: etiam si homini videatur rectum et bonum. Difficile est pro vero iudicare, utrum spiritus bonus, an alienus te impellat ad desiderandum hoc vel illud: an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti: qui primo bono spiritu videbantur inducti. Igitur semper cum timore Dei et cordis humilitate desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit: maxime que cum propria resignatione mihi totum committendum est, atque dicendum. Domine tu scis, qualiter melius est: fiat hoc vel illud sicut volueris. Da quod vis et quantum vis: et quando vis. Fac me cum sicut scis, et sicut tibi magis placuerit: et maior honor tuus fuerit. Pone me ubi vis: et libere age me cum in omnibus. In manu tua sum: gyra et reversa me per circuitum. En servus tuus ego, paratus ad omnia; quoniam non desidero mihi vivere sed tibi: utinam digne et perfecte.ORATIO PRO BENEPLACITODEI PERFICIENDO.Concede mihi benignissime Iesu gratiam tuam; ut me cum sit et me cum laboret: me cum que usque in finem perseveret. Da mihi hoc semper desiderare et velle: quod tibi magis acceptum est et carius placet. Tua voluntas mea sit: et mea voluntas tuam semper sequatur et optime ei concordet. Sit mihi unum velle et nolle te cum; nec aliud posse velle aut nolle: nisi quod tu vis et nolis. Da mihi omnibus mori quae in mundo sunt: et propter te amare contemni et nesciri in hoc saeculo. Da mihi super omnia desiderata in te requiescere: et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis tu sola requies: extra te dura sunt omnia et inquieta. In hac pace, in id ipsum: hoc est in te uno summo aeterno bono dormiam et requiescam. Amen. |