Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Liber internaeconsolationis.[Liber III]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD VERVM SOLACIVMIN SOLO DEO EST QVAERENDVM.
CAPITVLVM XVI.
Quidquid desiderare possum vel cogitare ad solacium meum: non hic expecto, sed in posterum. Quod si omnia solacia mundi solus haberem et omnibus deliciis frui possem: certum est quod diu durare non possent. Vnde non poteris anima mea plene consolari nec perfecte recreari: nisi in Deo consolatore pauperum ac susceptore humilium. Expecta modicum anima mea; expecta divinum promissum: et habebis abundantiam omnium bonorum in caelo. Si nimis inordinate ista appetis praesentia: perdes aeterna et caelestia. Sint temporalia in usu: aeterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari: quia ad haec fruenda non es creata. Etiam si omnia creata bona haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit: non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus; sed qualem expectant boni Christi fideles, et praegustant interdum spirituales ac mundicordes: quorum conversatio est in caelis. Vanum est et breve omne humanum solacium. Beatum et verum solacium: quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique se cum fert consolatorem suum Iesum: et dicit ad eum. Adesto mihi Domine Iesu in omni loco et tempore. Haec mihi sit consolatio: libenter velle carere omni humano solacio. Et si tua defuerit consolatio: sit mihi tua voluntas et iusta probatio pro summo solacio. Non enim in perpetuum irasceris: neque in aeternum comminaberis. |