BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Liber internae

consolationis.

[Liber III]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD OMNIS SOLLICITVDO

IN DEO STATVENDA SIT.

 

CAPITVLVM  XVII.

 

Fili. Sine me te cum agere quod volo: ego scio quid expedit tibi. Tu cogitas sicut homo: tu sentis in multis sicut humanus suadet affectus. Domine verum est quod dicis. Maior est sollicitudo tua pro me: quam omnis cura quam ego gerere possum pro me. Nimis enim casualiter stat: qui non proicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine dummodo voluntas mea recta et firma ad te permaneat: fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum: quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris sis benedictus; et si me vis esse in luce: sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari sis benedictus; et si me vis tribulari: sis aeque semper benedictus. Fili, sic oportet te stare: si me cum desideras ambulare. Ita promptus esse debes ad patiendum: sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper: sicut plenus et dives. Domine, libenter patiar pro te: quidquid volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum dulce et amarum laetum et triste suscipere: et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato: et non timebo mortem nec infernum. Dummodo in aeternum me non proicias, nec deleas de libro vitae: non mihi nocebit quidquid venerit tribulationis super me.