Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Devota exhortatio adsacram communionem.[Liber IV]
|
____________________________________________________________
|
|
|
INCIPIT DEVOTA EXHORTATIO AD SACRAM COMMVNIONEM.
――――
VOX CHRISTI.Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos dicit Dominus. Panis quem ego dabo: caro mea est pro mundi vita. Accipite et comedite; hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: in me manet, et ego in illo. Verba quae ego locutus sum vobis: spiritus et vita sunt.
CVM QVANTA REVERENTIACHRISTVS SIT SVSCIPIENDVS.
VOX DISCIPVLI.
CAPITVLVM I.
Haec sunt verba tua Christe Veritas aeterna; quamvis non uno tempore prolata: nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua sunt et vera: gratanter mihi et fideliter cuncta sunt accipienda. Tua sunt et tu ea protulisti; et mea quoque sunt: quia pro salute mea ea edidisti. Libenter suscipio ea ex ore tuo: ut artius inserantur cordi meo. Excitant me verba tantae pietatis: plena dulcedinis et dilectionis. Sed terrent me delicta propria: et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum: sed onerat multitudo vitiorum meorum. Iubes ut fiducialiter ad te accedam, si te cum velim habere partem; et ut immortalitatis accipiam alimoniam: si aeternam cupiam optinere vitam et gloriam. Venite inquis ad me omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos. O dulce et amicabile verbum in aure peccatoris: quod tu Domine Deus meus egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi corporis. Sed quis ego sum Domine; ut ad te praesumam accedere? Ecce caeli caelorum te non capiunt; et tu dicis venite ad me omnes? Quid sibi vult ista piissima dignatio; et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire; qui nihil boni mihi conscius sum unde possim praesumere? Quomodo te introducam in domum meam; qui saepius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur angeli et archangeli, metuunt sancti et iusti; et tu dicis venite ad me omnes? Nisi tu Domine hoc diceres; quis verum esse crederet? Et nisi tu iuberes; quis accedere attemptaret? Ecce Noe vir iustus in arcae fabrica centum annis laboravit ut cum paucis salvaretur; et ego quomodo me potero una hora praeparare, ut mundi fabricatorem cum reverentia sumam? Moyses famulus tuus magnus et specialis amicus tuus arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas legis in ea reponeret; et ego putrida creatura audebo te conditorem legis ac vitae datorem tam facile suscipere? Salomon sapientissimus regum Israel templum magnificum septem annis in laudem nominis tui aedificavit, et octo diebus festum dedicationis eius celebravit: mille hostias pacificas optulit, et arcam foederis in clangore bucinae et iubilo in locum sibi praeparatum sollemniter collocavit; et ego infelix et pauperrimus hominum quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam et utinam vel semel digne fere mediam?O mi Deus quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt. Heu quam pusillum est quod ago: quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono. Raro totus collectus: rarissime ab omni distractione purgatus. Et certe in tua salutari Deitatis praesentia, nulla deberet occurrere indecens cogitatio; nulla etiam occupare creatura: quia non angelum, sed angelorum dominum suscepturus sum hospitio. Est tamen valde magna distantia inter arcam foederis cum suis reliquiis, et mundissimum corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum praefigurativa: et veram corporis tui hostiam omnium antiquorum sacrificiorum completivam. Quare igitur non magis ad tuam venerabilem inardesco praesentiam, cur non maiori me praeparo sollicitudine ad tua sancta sumenda; quando illi antiqui sancti patriarchae et prophetae, reges quoque et principes cum universo populo, tantum devotionis demonstrarunt affectum erga cultum divinum?Saltavit devotissimus rex David coram arca Dei totis viribus, recolens beneficia olim indulta patribus: fecit diversi generis organa; psalmos edidit, et cantari instituit cum laetitia: cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus sancti afflatus gratia; docuit populum Israel toto corde Deum laudare: et ore consono diebus singulis benedicere et praedicare. Si tanta agebatur tunc devotio ac divinae laudis extitit recordatio, coram arca testamenti; quanta nunc mihi et omni populo christiano habenda est reverentia et devotio in praesentia sacramenti, in sumptione excellentissimi corporis Christi?Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis sanctorum: et mirantur auditis gestis eorum ampla aedificia templorum; inspiciunt et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa ipsorum: et ecce tu praesens es hic apud me in altari Deus meus sanctus sanctorum creator hominum et dominus angelorum. Saepe in talibus videndis curiositas est hominum et novitas invisorum; et modicus reportatur emendationis fructus: maxime ubi est tam levis sine vera contritione discursus. Hic autem in sacramento altaris totus praesens es Deus meus homo Christus Iesus; ubi et copiosus percipitur aeternae salutis fructus: quotienscumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua nec curiositas aut sensualitas: sed firma fides devota spes et sincera caritas.O invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobis cum; quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis: quibus temet ipsum in sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat: hoc specialiter devotorum corda trahit et accendit affectum, Ipsi enim veri fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt: ex hoc dignissimo sacramento magnam devotionis gratiam et virtutis amorem frequenter recipiunt.O admirabilis et abscondita gratia sacramenti; quam norunt tantum Christi fideles: infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc sacramento confertur spiritualis gratia; et reparatur in anima virtus amissa: et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando haec gratia: ut ex plenitudine collatae devotionis non tantum mens sed et debile corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores.Dolendum tamen valde et miserandum super tepiditate et neglegentia nostra; quod non maiori affectione trahimur ad Christum sumendum: in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemptio: ipse consolatio viatorum et sanctorum aeterna fruitio. Dolendum itaque valde quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt: quod caelum laetificat, et mundum conservat universum. Heu caecitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere: et ex cotidiano usu etiam ad inadvertentiam defluere. Si enim hoc sanctissimum sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur sacerdote in mundo; quanto putas desiderio ad illum locum et ad talem Dei sacerdotem homines afficerentur: ut divina mysteria celebrari viderent. Nunc autem multi facti sunt sacerdotes, et in multis locis offertur Christus; ut tanto maior appareat gratia et dilectio Dei ad hominem: quanto latius est sacra communio diffusa per orbem. Gratias tibi Iesu bone pastor aeterne; qui nos pauperes et exules dignatus es pretioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad haec mysteria percipienda etiam proprii oris tui alloquio invitare dicendo. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos. |