BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Devota exhortatio ad

sacram communionem.

[Liber IV]

 

____________________________________________________________

 

 

 

QVOD MAGNA BONITAS ET CARITAS

DEI IN SACRAMENTO HOMINI EXHIBETVR.

 

VOX DISCIPVLI.

 

CAPITVLVM  II.

 

Super bonitate tua et magna misericordia tua Domine confisus, accedo aeger ad Salvatorem: esuriens et sitiens ad fontem vitae, egenus ad regem caeli; servus ad dominum, creatura ad creatorem: desolatus ad meum pium consolatorem. Sed unde hoc mihi; ut venias ad me? Quis ego sum, ut praestes mihi te ipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere; et tu quomodo dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum: et scis quia nil boni in se habet, unde hoc illi praestes. Confiteor igitur vilitatem meam; agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem: et gratias ago propter nimiam caritatem. Propter temet ipsum enim hoc facis, non propter mea merita; ut bonitas tua mihi magis innotescat, caritas amplior ingeratur: et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet, et tu sic fieri iussisti; placet et mihi dignatio tua: et utinam iniquitas mea non obsistat. O dulcissime et benignissime Iesu quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri corporis tui debetur: cuius dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur. Sed quid cogitabo in hac communione in accessu ad Dominum meum quem debite venerari nequeo; et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius; nisi me ipsum totaliter humiliando coram te, et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te Deus meus et exalto in aeternum: despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meae. Ecce tu sanctus sanctorum: et ego sordes peccatorum. Ecce tu inclinas te ad me: qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me: tu vis esse me cum, tu invitas ad convivium tuum. Tu mihi dare vis caelestem cibum: et panem angelorum ad manducandum. Non alium sane quam te ipsum panem vivum qui de caelo descendisti: et das vitam mundo. Ecce unde dilectio procedit; qualis dignatio illucescit: quam magnae gratiarum actiones et laudes tibi pro his debentur. O quam salutare et utile consilium tuum cum istud instituisti; quam suave et iucundum convivium: cum te ipsum in cibum donasti. O quam admirabilis operatio tua Domine; quam potens virtus tua: quam infallibilis veritas tua. Dixisti enim et facta sunt omnia: et hoc factum est quod ipse iussisti. Mira res et fide digna, ac humanum vincens intellectum; quod tu Domine Deus meus, verus Deus et homo sub modica specie panis et vini integer contineris: et sine consumptione a sumente manducaris. Tu Domine universorum qui nullius habes indigentiam voluisti per sacramentum tuum habitare in nobis: conserva cor meum et corpus immaculatum; ut laeta et pura conscientia saepius tua valeam celebrare mysteria et ad meam perpetuam accipere salutem: quae ad tuum praecipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.

Laetare anima mea et gratias age Deo pro tam nobili munere et solacio singulari: in hac lacrimarum valle tibi relicto. Nam quotiens hoc mysterium recolis et Christi corpus accipis; totiens tuae redemptionis opus agis: et particeps omnium meritorum Christi efficeris. Caritas etenim Christi numquam minuitur: et magnitudo propitiationis eius numquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes: et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum novum et iucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis; ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset: aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur et moreretur.