Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Devota exhortatio adsacram communionem.[Liber IV]
|
____________________________________________________________
|
|
|
QVOD VTILESIT SAEPE COMMVNICARE.
VOX DISCIPVLI.
CAPITVLVM III.
Ecce ego ad te venio Domine; ut bene mihi sit ex munere tuo, et laetificer in convivio sancto tuo: quod parasti in dulcedine tua pauperi Deus. Ecce in te est totum quod desiderare possum et debeo; tu salus mea et redemptio: spes et fortitudo, decus et gloria. Laetifica ergo hodie animam servi tui: quoniam ad te Domine Iesu animam meam levavi. Desidero te nunc devote ac reverenter suscipere; cupio te in domum meam inducere; quatenus cum Zachaeo merear a te benedici: ac inter filios Abrahae computari. Anima mea corpus tuum concupiscit: cor meum te cum uniri desiderat. Trade te mihi et sufficit: nam praeter te nulla consolatio valet. Sine te esse nequeo: et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideo que oportet me frequenter ad te accedere: et in remedium salutis meae recipere; ne forte deficiam in via: si fuero caelesti fraudatus alimonia. Sic enim tu misericordissime Iesu praedicans populis et varios curans languores: aliquando dixisti. Nolo eos ieiunos dimittere in domum suam: ne deficiant in via. Age igitur hoc me cum modo: qui te pro fidelium consolatione in sacramento reliquisti. Tu es enim suavis refectio animae; et qui te digne manducaverit: particeps et heres erit aeternae gloriae. Necessarium quidem mihi est qui tam saepe labor et pecco, tam cito torpesco et deficio; ut per frequentes orationes et confessiones ac sacram corporis tui perceptionem me renovem mundem et accendam: ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adulescentia sua; et nisi succurrat divina medicina: labitur homo mox ad peiora. Retrahit ergo sancta communio a malo: et confortat in bono. Si enim modo tam saepe neglegens sum et tepidus quando communico aut celebro; quid fieret si medelam non sumerem et tam grande iuvamen non quaererem? Et licet omni die non sim aptus nec ad celebrandum bene dispositus; dabo tamen operam congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantae gratiae participem me praebere. Nam haec est una principalis fidelis animae consolatio quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore: ut saepius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.O mira circa nos tuae pietatis dignatio; quod tu Domine Deus creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire animam: et cum tota divinitate tua ac humanitate eius impinguare esuriem. O felix mens et beata anima; quae te Dominum Deum suum meretur devote suscipere: et in tua susceptione spiritali gaudio repleri. O quam magnum suscipit dominum; quam dilectum inducit hospitem, quam iucundum recipit socium: quam fidelem acceptat amicum; quam speciosum et nobilem amplectitur sponsum: prae omnibus dilectis et super omnia desiderabilia amandum. Sileant a facie tua dulcissime dilecte meus caelum et terra et omnis ornatus eorum; quoniam quidquid laudis habent ac decoris, ex dignatione tuae est largitatis: nec ad decorem tui pervenient nominis, cuius sapientiae non est numerus. |