|
|
-
- M W R I A S E G K W M I O N
I D E S T :
S T U L T I T I A E L A U S
D E S I D E R I I E R A S M I
R O T E R O D A M I
D E C L A M A T I O
_______________________________
- 40.
- Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae qui
miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis. Nec
ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de
lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus miraculorum
commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius et
iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad levandum
horarum taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue
sacrificis et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam
quidem, sed tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut
pictum aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri,
aut qui sculptam Barbaram praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e
praelio rediturus, aut si quis Erasmum certis diebus, certis cereolis,
certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Iam vero Georgium
etiam Herculem invenerunt, quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum
phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo
quopiam munusculo demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium
habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus,
suavissime blandiuntur, ac Purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur,
saecula, annos, menses, dies, horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum
errorem dimetientes. Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas
pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti
nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem
perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo
apud Superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc
est, cum huius vitae voluptates, invitos eos ac mordicus retinentes, tamen
deseruerint, tum succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator
aliquis aut miles, aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam
vitae Lernam semel expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot
ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot
proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad
novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo quid
felicius, qui septem illis sacrorum Psalmorum versiculis quotidie recitatis,
plus quam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos
Daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus, Divo
Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser. Et haec tam stulta,
ut me ipsam propemodum pudeat, tamen approbantur, idque non a vulgo modo, verum
etiam a religionis professoribus. Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum
singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant Divum, cumque in singulos
singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut
hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem
furto sublatam restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem
tueatur: atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt
qui singuli pluribus in rebus valeant, praecipue Deipara Virgo, cui vulgus
hominum plus prope tribuit quam Filio.
- 41.
- Verum ab his Divis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam
attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes
omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne umquam qui
stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit
incolumis. Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e praelio, pugnantibus
caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus,
favore Divi cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male divitiis
onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico a
febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio non exitio fuit, idque
non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit. Alius everso
plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a
marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo
suavis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam
Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pelagus ingredior?
'Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox, omneis fatuorum evolvere formas,
Omnia stultitiae percurrere nomina possim'.
Usque adeo omnis omnium Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique
scatet: quas ipsas tamen Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non
ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus
sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, sibene
vixeris: peccata redimis, si nummulo addideris odium malefactorum, tum
lacrymas, vigilias, precationes, ieiunia, ac totam vitae rationem commutaris:
Divus hic tibi favebit, si vitam illius aemulaberis. Haec, inquam, atque id
genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente
mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad hoc collegium pertinent, qui
vivi qua funeris pompa velint efferri, tam diligenter statuunt, ut nominatim
etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot luctus
histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis huius
spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi
cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos
aut epulum edere studeant.
- 42.
- Equidem tametsi propero, tamen haud possum istos silentio praetercurrere
qui cum nihil ab infimo cerdone differant, tamen inani nobilitatis titulo,
mirum quam sibi blandiuntur. Alius ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad
Arcturum genus suum refert. Ostendunt undique sculptas et pictas maiorum
imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum
ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant signis,
deteriores. Et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsum vitam agunt. Neque
desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed
quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia
plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat. Cum hic quavis simia
deformior, sibi plane Nireus videtur? Alius simulatque treis lineas circinno
duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic onoV proV luran, et
'Quo deterius, nec ille sonat, quo mordetur gallina marito', tamen alterum
Hermogenem esse se credit. Est autem illud longe suavissimum insaniae genus,
quo nonnulli, quidquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter atque suo
gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam dives, qui narraturus
historiolam quampiam, servos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non
dubitaturus, vel in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus,
ut vix viveret, hac re fretus, quod multos haberet domi servos egregie
robustos. Porro de artium professoribus, quid attinet commemorare? quando
peculiaris est horum omnium Philautia, adeo ut reperias citius, qui velit
agello paterno, quam ingenio cedere, verum praecipue histrionum, cantorum,
oratorum, ac poetarum, quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet
insolentius, hoc sese magis iactat, ac dilatat. Et inveniunt similes labra
lactucas, imo quo quidque est ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur, ut
pessima quaeque semper plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum,
ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi
ipsi multo iucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is veram
eruditionem malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et
timidiorem, postremo multo paucioribus placituram?
- 43.
- Iam vero video
naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene
civitatibus communem quamdam insevisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut
Britanni praeter alia, formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi
vindicent. Scoti, nobilitate, et Regiae affinitatis titulo, neque non
dialecticis argutiis sibi blandiantur: Galli morum civilitatem sibi sumant:
Parisienses, Theologicae scientiae laudem omnibus prope submotis, sibi
peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et eloquentiam asserant: Atque hoc
nomine sibi suavissime blandiantur omnes, quod soli mortalium barbari non sint.
Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam Romam
adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices. Graeci
tamquam disciplinarum auctores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese
venditant: Turcae totaque illa vere barbarorum colluvies etiam religionis
laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut superstitiosos irridens. At multo
etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen
suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam nulli concedunt:
Germani corporum proceritate, et magiae cognitione sibi placent.
- 44.
- Ac ne singula persequar, videtis, opinor, quantum ubique voluptatis pariat
singulis et universis mortalibus Philautia, cui prope par est Assentatio soror.
Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri
facias, kolakia fuerit. At hodie res quaedam infamis est adulatio, sed
apud eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant
cum adulatione fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum
animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum
quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum?
Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis
ad vitam hominum conducere videntur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam
adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt.
Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur,
multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac
morositas inconcinna, ut ait Horatius, gravisque. Haec deiectiores animos
erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos,
aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet.
Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes
citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut
quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel
praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam
interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae,
maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et
condimentum.
- 45.
- Sed falli, inquiunt, miserum est; imo non falli, miserrimum. Nimium enim
desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex
opinionibus ea pendet: Nam rerum humanarum tanta est obscuritas, varietasque,
ut nihil dilucide sciri possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis
meis, inter philosophos quam minimum insolentibus. Aut si quid sciri potest, id
non raro officit etiam vitae iucunditati. Postremo sic sculptus est hominis
animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cuius rei si quis
experimentum expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus
si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes. Quod si clamator
ille (lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem
aliquam fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si
quis sit Divus fabulosiur et poeticus, quod si exemplum requiris, finge huius
generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, videbitis hunc longe
religiosius coli, quam Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec
non huius sunt loci. Iam quanto minoris constat haec felicitatis accessio?
Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas,
uti Grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius
etiam ad felicitatem conducat. Age si quis putribus vescatur salsamentis,
quorum alius nec odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant, quaeso,
quid interest ad felicitatem? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid
referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit uxor egregie deformis, quae tamen
marito, vel cum ipsa Venere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si
vere formosa foret? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac
demiretur, persuasum habens, Apellis aut Zeuxidis esse picturam, nonne felicior
etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo
spectaculo voluptatis percepturus? Novi ego quemdam mei nominis, qui novae
nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus
nugator, eas non modo veras ac nativas esse, verum etiam singulari atque
inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum vitro non minus
iucunde pasceret et oculos, et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem
thesaurum, conditas apud sese servaret? Maritus interim et sumptum effugiebat,
et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si
magno empta donasset. Num quid interesse censetis inter eos, qui in specu illo
Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent,
neque minus sibi placeant? et sapientem illum qui specum egressus, veras res
adspicit? Quod si Mycillo Lucianico dives illud et aureum somnium perpetuo
somniare licuisset, nihil erat cur aliam optaret felicitatem. Aut nihil igitur
interest, aut si quid interest, potior etiam stultorum conditio. Primum quod
iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula . Deinde, quod ea
fruuntur cum plurimis communiter.
- 46.
- Porro nullius boni iucunda sine socio possessio. Quis enim nescit quanta
sapientum paucitas, si modo quisquam inveniatur? quamquam ex tot saeculis
Graeci septem omnino numerant, quos mehercle, si quis accuratius excutiat,
dispeream, si vel semisapientem inveniet, imo si vel trientem viri sapientis.
Proinde cum inter multas Bacchi laudes, illud habeatur, ut est primarium, quod
animi curas eluat, idque ad exiguum modo tempus, nam simulatque villum
edormieris, protinus albis, ut aiunt, quadrigis recurrunt animi molestiae:
quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam
ebrietate, mentem gaudiis, delitiis, tripudiis, expleo, idque nullo negotio?
Neque quemquam omnino mortalem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae
numinum dotes aliae ad alios perveniant. Non ubivis nascitur generosum et lene
merum, quod curas abigat, quod cum spe divite manet. Paucis contigit formae
gratia, Veneris munus, paucioribus eloquentia, Mercurii donum. Non ita multis
obtigerunt opes, dextro Hercule. Imperium non cuivis concedit Iupiter
Homericus, Saepenumero Mavors neutris favet copiis. Complures ab Apollinis
tripode tristes discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis
pestem immittit. Neptunus plures exstinguit quam servat. Ut interim Veioves
istos, Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id genus, non Deos, sed carnifices
commemorem. Ego sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata
beneficentia complector.
- 47.
- Nec vota moror, nec irascor, exposcens piamina, si quid cerimoniarum fuerit
praetermissum. Nec coelum terrae misceo, si quis reliquis invitatis Diis, me
domi relinquat, nec admittat ad nidorem illum victimarum. Nam caeterorum Deorum
tanta in his est morositas, ut prope maius sit operae pretium, atque adeo
tutius, illos negligere, quam colere. Quemadmodum sunt et homines nonnulli, tam
difficiles, et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum
alienissimos habere, quam familiares. At nemo, inquiunt, Stultitiae sacrificat,
neque templum statuit. Equidem demiror, ut dixi, nonnihil hanc ingratitudinem.
Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quamquam ne haec quidem
desiderare possum. Quid enim est cur tusculum aut molam aut hircum, aut suem
requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel
a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi
humano sanguine litatur. Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut
faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui
quidem Divorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba
eorum, Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus
? Rursum quam pauci qui eamdem, vitae castimonia, modestia, coelestium rerum
amore studeant aemulari? Nam is demum verus est cultus, longeque Coelitibus
gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum
mihi sit, ni fallor, pulcerrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi desunt
homines. Nec iam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines
requiram, quae cultui nostro nonnumquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus
istis, signa pro Divis ipsis adorantur. Nobis interim usu venit, quod solet
iis, qui a vicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt
mortales, vivam mei imaginem prae se ferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est
quod reliquis Diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque
statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus, in Cypro Venus, Argis Iuno, Athenis
Minerva, in Olympo Iupiter, Tarenti Neptunus, Lampsaci Priapusa, modo mihi
communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.
- 48.
- Atque si cui videor haec audacius quam verius dicere, agedum paulisper
ipsas hominum vitas inspiciamus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et
quanti me faciant maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam
recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium tantum, unde reliquos
facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo, plebeculaque commemorare,
quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis
abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec mille Democriti ad tantos
risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret
opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos ludos, quas delitias, homunculi
quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem horas illas sobrias, et
antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac votis audiendis impartiunt.
Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere, tum qua
parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid
agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum
immortalem! quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultusa? Nam ipsa
nonnumquam in Deorum poeticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit
mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non
uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hic
in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut
histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum. Hic
quidquid undecumque potest corradere, id totum ventriculo donat, paulo post
fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis
obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque
aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus. Alius nihil arbitratur
felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic ob exiguum, idque
incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis vitam committens,
nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum
otium exigere domi. Sunt qui captandis orbis senibus, putant quam commodissime
ad opes perveniri. Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis
aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem Diis spectatoribus
praebent, cum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur. Est omnium
stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium
sordidissimam tractent, idque sordidissimis rationibus, qui cum passim
mentiantur, peierent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese
faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores
Fraterculi, qui mirentur istos, ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad
ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos
quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia , ut quidquid usquam
incustoditum nacti fuerint, id velut haereditate obvenerit, aequo animo
tollant. Sunt qui votis tantum divites sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt
somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi
gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic festinat quidquid habet profundere, ille
per fas nefasque congerit. Hic candidatus ambit populares honores, ille ad
focum semet oblectat. Bona pars lites numquam finiendas agitat, et hinc atque
hinc certatim contendunt, ut prorogatorem iudicem, et collusorem ditent
advocatum. Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui
Hierosolymam, Romam, aut divum Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi
relictis cum uxore liberis. In summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e
Luna, quemadmodum Menippus olim, despicias, putes te muscarum, aut culicum
videre turbam inter se rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium,
ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi
potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum, tamque mox
periturum. Nam aliquoties vel levis belli, seu pestilentiae procella, multa
simul millia rapit ac dissipat.
- 49.
- Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat
Democritus, si pergam popularium stultitiarum, et insaniarum formas enumerare.
Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter mortales tenent, et aureum illum
ramum, ut aiunt, aucupantur, inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum
profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque Diis invisum
foret, nisi ego miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere
mitigarem. Neque enim pente kataraiV, id est, quinque tantum diris
obnoxii sunt isti, quemadmodum indicat epigramma Graecum, verum sexcentis, ut
qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in
frontisthrioiV vel pistrinis potius, ac carnificinis inter
puerorum greges, consenescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore
paedoreque contabescant, tamen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse
videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam, minaci vultu voceque
territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis
omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum imitantes. Interim sordes
illae, merae munditiae videntur, paedor amaricinum olet, miserrima illa
servitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint cum Phalaridis aut
Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam
doctrinae persuasione. Siquidem cum mera deliramenta pueris inculcent, tamen,
Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae sese contemnunt?
idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et
idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam adde et hoc
voluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut voculam vulgo
incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam, bovinatorem
aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum
litteris, alicubi effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui triumphi, quae
encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas ceperint. Quid
autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim ostentant,
neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus demigrasse
credunt. At nihil omnium suavius, quam cum ipsi inter sese mutua talione
laudant ac mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo lapsus
sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, HrakleiV,
quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convitia, quae invectivae?
Male propitios habeam omneis Grammaticos, si quid mentior. Novi quemdam
polutecnotaton, graecum, latinum, mathematicum, philosophum,
medicum, kai tauta basilikon, iam sexagenarium, qui caeteris rebus
omissis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in Grammatica, prorsus
felicem se fore ratus, si tam diu liceat vivere, donec certo statuat, quomodo
distinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut
Latinorum ad plenum praestare valuit. Perinde quasi res sit bello quoque
vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad adverbiorum ius
pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo
plures: quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies grammaticam dedit, hic
nullam omnino quantum vis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non
evolvat, excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur
in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant
tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam? Nam
mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal
omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque
cum Persarum regibus cupiat permutare.
- 50.
- Minus mihi debent Poetae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis,
quippe liberum genus, ut habet proverbium, quorum omne studium non alio
pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis, ac
ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur
immortalitatem, et Diis parem vitam, tum aliis eamdem promittant. Huic ordini
prae caeteris familiares filautia kai kolakia, nec ab ullo mortalium
genere color neque simplicius, neque constantius. Porro rhetores, quamquam
nonnihil illi quidem praevaricantur, colluduntque cum philosophis, tamen hos
quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, tum illud in primis arguit, quod
praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de iocandi ratione conscripserunt.
Atque adeo stultitiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit,
qui ad Herennium dicendi artem scripsit: Quodque apud Quintilianum, huius
ordinis longe principem, caput est de risu, vel Iliade prolixius: tantumque
stultitiae tribuunt, ut saepenumero quod nullis argumentis dilui possit, risu
tamen eludatur. Nisi et si quis hoc arbitretur ad Stultitiam non pertinere,
ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt et isti,
qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi plurimum
debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui erudite ad
paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium iudicem
recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati videntur, ut qui sese
perpetuo torqueant: addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt,
ostendunt, nonum in annum premunt, nec umquam sibi satisfaciunt, ac futile
praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis,
somnique, rerum omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus.
Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam
caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem
praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis
sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus
ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum utcumque
visum est animo, quidquid in calamum incidit, vel somnia sua, statim litteris
prodit, levi dumtaxat chartarum iactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores
nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur.
Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere?
Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium
turba? sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque
partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod
arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti
temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi
sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, outoV
estin o deinoV ekeinoV cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium
paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis
illis similia. Quae, per Deum immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde
quam a paucis cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a quanto
paucioribus laudanda, ut sunt etiam indoctorum diversa palata. Quid quod ea
ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum
alius sese Telemachum, alius Stelenum aut Laertem, hic Polycratem, ille
Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam referat, etiam si chamaeleonti
aut cucurbitae, sive quemadmodum solent philosophi loqui, alpha aut beta librum
inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis
sese vicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio
discedit Alceus, ille huius Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic
illi Platone doctior. Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione
famam augeant. Hic scinditur incertum studia in contraria vulgus, donec uterque
dux re bene gesta victor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec
sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo
beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos
commutari. Quamquam docti quoque interim dum haec magna cum animi voluptate
rident, et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod
inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi.
- 51.
- Inter eruditos iurisconsulti sibi vel primum
vindicant locum, neque quisquam sibi placet, dum Sisyphi saxum assidue volvunt,
ac sexcentas leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem
pertinentes, dumque glossematis glossemata, opiniones opinionibus cumulantes,
efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse videatur. Quidquid enim
laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adiungamus his dialecticos
ac sophistas, hominum genus quovis aere Dodonaeo loquacius, ut quorum
unusquivis cum vicenis delectis muleribus garrulitate decertare possit,
feliciores tamen futuri, si tantum linguaces essent, non etiam rixosi, adeo ut
de lana caprina pertinacissime digladientur, et nimium altercando plerumque
veritatem amittant. Hos tamen sua Philautia beatos reddit, dum tribus instructi
syllogismis incunctanter audent quavis de re, cum quovis manum conserere.
Caeterum pertinacia reddit invictos, etiamsi Stentorem opponas.
- 52.
- Sub hos prodeunt philosophi, barba pollioque verendi, qui se solos sapere
praedicant, reliquos omnes mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter
delirant, cum innumerabiles aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas,
orbes, tamquam pollice filove metiuntur, dum fulminum, ventorum, eclipsium ac
caeterarum inexplicabilium rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes,
perinde quasi naturae rerum architectrici fuerint a secretis, quasive e Deorum
consilio nobis advenerint: quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice
ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est
argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio.
Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: cumque se ipsos
ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant, vel quia lippiunt
plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, universalia, formas
separatas, primas materias, quidditates, ecceitates videre se praedicant, res
adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere. Ium vero praecipue
profanum vulgus adspernantur, quoties, triquetris, et tetragonis, circulis,
atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias inductis, et in
labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris velut in acie dispositis, ac
subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt imperitioribus.
Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant consultis astris, ac
miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines fortunati, qui haec
quoque credant.
- 53.
- Porro Theologos silentio transire fortasse praestiterit, kai
tauthn kamarinan ou kinein, nec hanc anagyrim tangere, utpote genus
hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte turmatim sexcentis
conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si recusem, protinus
haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum
propitii. Sane quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se
beneficentiam, tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum
felices sua Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos
mortaleis omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope
commiserantur, dum tanto magistralium definitionum, conclusionum,
corollariorum, propositionum explicitarum et implicitarum agmine septi sunt,
tot exuberant krhsfugetoiV, ut nec Vulcaniis vinculis sic
possint irretiri, quin elabantur distinctionibus, quibus nodos omneis adeo
facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot nuper excogitatis vocabulis,
ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum arcana mysteria suo explicant
arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit mundus. Per quos canales labes
illa peccati in posteritatem derivata sit: quibus modis, qua mensura, quantulo
tempore in Virginis utero sit absolutus Christus, quemadmodum in synaxi
accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec protrita. Illa demum magnis et
illuminatis, ut vocant, Theologis digna putant, ad haec si quando incidunt,
expergiscunter. Num quod instans in generatione divina? Num plures in Christo
filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit filium? Num Deus
potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum, num cucurbitam, num
silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula,
figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo
corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici
potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc
famem sitimque praecaventes. Sunt innumerabiles leptolesciai, his
quoque multo subtiliores, de instantibus, de notionibus, de relationibus, de
formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus, quas nemo possit oculis
adsequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae
nusquam sunt. Adde nunc his gnwmaV, illas, adeo
paradoxouV ut illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant,
crassissima prae his videantur, et circumforanea, velut levius esse crimen,
homines mille iugulare, quam semel in die Dominico calceum pauperi consuere. Et
potius esse committendum, ut universus orbis pereat una cum victu et vestitu,
quod aiunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has
subtilissimas subtilitates subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae,
ut citius e labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium,
Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi,
sed praecipuas dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum
difficultatis, ut existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur
hisce de rebus cum hoc novo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem
praestare potuit, at idem cum ait: 'Fides est substantia rerum sperandarum,
argumentum non apparentium': parum magistraliter definivit. Idem ut caritatem
optime praestitit, ita parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad
Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi consecrabant synaxim, et tamen
rogati de termino a quo, et termino ad quem: de transsubstantiatione: de modo
quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est
in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat
transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in
fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt
haec, ac definiunt. Noverant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice
demonstravit, quomodo fuerit ab Adae macula, praeservata, quam nostri Theologi
? Petrus accepit claves, et accepit ab eo, qui non committat indigno, et tamen
an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae
clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, et
tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, et
finalis baptismi, nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla
mentio. Adorabant quidem illi, sed in Spiritu, nihil aliud sequentes, quam
illud Evangelicum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et
veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una
eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut
Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone
qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi
triginta sex annos totos in physicis, et ultramundanis Aristotelis et Scoticis
contriverit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam, at iidem nusquam
distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam
gratificantem. Hortantur ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans et
opus operatum. Passim inculcant caritatem, nec secernunt infusam ab acquisita,
nec explicant, accidens ne sit, an substantia, creata res an increata.
Detestantur peccatum, at, emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit
illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti.
Nec enim adduci possum, ut credam Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis
aestimare, toties, damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias,
et ut ipse vocat, logomaciaV, si eas percalluisset argutias,
praesertim cum omnes illius temporis contentiones, pugnaeque rusticanae
fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plus quam Chrysippeis
subtilitatibus conferantur. Quamquam homines modestissimi, si quid forte
scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant
quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honoris, partim antiquitati,
partim Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas
ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo, ne verbum quidem umquam
audissent. Idem si eveniat in Chrysostomo, Basilio, Hieronymo, tum sat habent
adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt Ethnicos Philosophos ac
Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed vita magis ac miraculis quam
syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, vel unicum Scoti Quodlibetum
ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non continuo cedat tot
tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non adsequatur, aut tam
impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut iam par sit pugna,
perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis
cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil aliud quam tela Penelopes
retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis
militum cohortibus, per quas iam olim ancipiti Marte belligerantur,
clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos Occanistas, et invictos Albertistas
una cum tota Sophistarum manu, mitterent in Turcas et Saracenos: spectarent,
opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et victoriam non ante visam. Quis
enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam
stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non
maximas offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum ioco
dicere. Nec mirum sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti
litteris, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt
qui velut sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus
tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam
profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae
Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis
conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut
his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii
supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas vel semel liceat evolvere. Atque
interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam Ecclesiam,
alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas
coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae felicitatis esse
putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant
ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici
subscripserunt, plus quam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis
decretis anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si
quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus, non ad amussim
quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant: 'Haec propositio
scandalosa est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet: haec male
tinnit': ut iam nec Baptismus, nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec
sanctus Hieronvmus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas
aristotelikwtatos Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum
calculus accesserit, tanta est in iudicando subtilitas. Quis enim sensurus erat
eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes, 'matula putes', et
'matula putet', item 'ollae fervere', et 'ollam fervere', pariter esse
congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris
liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem umquam quisquam fuerat, nisi
magnis sigillis isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt?
Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tamquam in ea
republica complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos
orbes fabricantur, addito denique latissimo illo, pulcerrimoque: ne scilicet
deesset ubi felices animae commode vel spatiari, vel convivium agitare, vel
etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille nugis horum capita adeo
distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis cerebrum aeque gravidum
fuisse, cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite
mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam diligenter obvinctum in
publicis disputationibus, alioquin enim plane dissilirent. Illud ipsa quoque
nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima sibi videntur Theologi, si quam
maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo balbutiunt, ut a nemine nisi
balbo possint intelligi, acumen appellant, quod vulgus non adsequatur. Negant
enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si grammaticorum legibus parere
cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui,
quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam Diis
proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in
quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos
tetragrammaton. Itaque nefas aiunt esse Magister Noster secus quam maiusculis
scribere litteris. Quid si quis praepostere, Noster Magister dixerit, is semel
omnem Theologici nominis perverterit maiestatem.
- 54.
- Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac
Monachos appellant utroque falsissimo cognomine, cum et bona pars istorum
longissime absit a Religione, et nulli magis omnibus locis sint obvii. Iis non
video quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum
hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum
esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam
existimant pietatem, si usque adeo nihil attigerint litterarum, ut ne legere
quidem possint. Deinde cum Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non
intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant Divorum
aures multa voluptate demulcere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac
mendicitatem magno vendunt, proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo
in nullis diversoriis, vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri profecto
reliquorum mendicorum iactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus,
inscitia, rusticitate, impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid
autem iucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi Mathematicis
utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus,
quo colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque
culmis latum cingulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus, quot
digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas
in tanta corporum et ingeniorum varietate, quam sit inaequalis, quis non
perspicit? Et tamen his nugis, non alios modo per se nauci faciunt, verum
invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam caritatem professi, ob
aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoediis
miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste, non nisi
Cilicina utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime
lanei. Rursum alios qui pecuniae contactum ceu aconitum horreant, nec a vino
interim, nec a mulierum contactu temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne
quid in ratione vitae conveniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint,
sed ut interse dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum
hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos, alii Coletas, alii Minores,
alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi Benedictinos, illi Bernardinos: hi
Brigidenses, illi Augustinenses: hi Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero
parum sit, dici Christianos. Horum magna pars in tantum suis nititur
cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse
tantis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemtis his omnibus,
suum illud sit exacturus praeceptum, nempe caritatis. Alius ostentabit
aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius Psalmorum centum effundet
modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et toties unico prandio pene
disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum acervum proferet, quantum
vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos
numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius
cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dignetur
corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris spongiae vitam egisse,
semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu vocem adducet: Alius
lethargum solitudine contractum: alius linguam iugi silentio torpentem. At
Christus interpellatis, numquam alioqui finiendis gloriis, undenam hoc,
inquiet, novum Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua
sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam
haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed caritatis
officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque
sanctiores videri volunt, Abraxasiorum coelos, si libet, occupent, aut ab his
sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis
anteposuerunt. Cum haec audient, et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri,
quibus, putatis, vultibus sese mutuo contuebuntur? Sed interim spe sua felices
sunt, non absque meo beneficio. Atque hos quidem, quamquam a republica semotos,
nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium
arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas
habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed
coniecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos
crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et
obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui
nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam
obieceris. Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis,
quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen
suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt? Deum
immortalem ! ut gesticulantur, ut apte commutant vocem, ut cantillant, ut
iactant sese, ut subinde alios vultus induunt, ut omnia clamoribus miscent.
Atque hanc orandi artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo, per manus
tradit: eam tametsi mihi non est fas scire, tamen utcumque coniecturis sequar.
Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumserunt: deinde dicturi de
caritate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium
enarraturi, a Babylonio dracone Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio
disputaturi, a duodecim zodiaci signis principium faciunt, aut de fide verba
facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audivi ipsa quemdam eximie
stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui in concione celeberrima, divinae
Triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret,
et Theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a
litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adiectivi
nominis et substantivi, mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud
apud se mussitantibus: 'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem
deduxit, ut in Grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis
simulacrum, ut nemo Mathematicorum in pulvere posset evidentius depingere.
Atque in hac oratione JeologwtatoV ille totos octo menses ita
desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam talpae, nimirum, tota luminum
acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac
parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus est a nobis alius quidam
octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is
explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis
litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat
inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde
quod prima vox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in
hoc arrhton subesse mysterium: nempe tribus litterulis
indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque
retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones,
ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud
Hebraeos esse,
, quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua,
peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret
mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue
Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi
propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo malo, Canidiae
Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec iniuria profecto: nam quando similem
efodon, commentus est Demosthenes ille graius, aut Cicero Latinus?
Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi vero non ad
istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At hi docti
praeambulum suum, sic enim vocant, ita demum eximie Rhetoricum fore ducunt, si
nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim
admirans, illud secum murmuret, quo nunc se proripit ille? Tertio loco ceu
narrationis vice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac velut obiter
interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta
persona, quaestionem movent theologalem, aliquoties oute ghV, oute
ouranou aptomenhn, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere.
Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores
subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, Doctores sanctos,
Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos
maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus
quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus
actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam et
indoctam fabulam, ex speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in
medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et
anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec
Horatius umquam adsequi potuit cum scriberet: 'Humano capiti' etc. Sed
audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum
esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam
exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad
concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui
loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil
opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames.
Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in
singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira vocis
contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt,
ut spiritu defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri
mentionem, eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, w
filh Afrodith, quam plenos gratiarum, quamque in loco, ut
plane onon proV thn luran esse dicas. Mordent quoque nonnumquam,
sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec umquam verius adulantur, quam
cum maxime parrhsiazesJai videri student. Denique tota actio
est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe
vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet,
quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen
inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros,
ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac
mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae
portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint
palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue,
quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur.
Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et
nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant,
et Paulos atque Antonios sese credant.
- 55.
- Verum ego istos histriones tam ingratos beneficiorum meorum dissimulatores,
quam improbos simulatores pietatis libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de
regibus ac principibus aulicis a quibus simplicissime color, et, ut dignum est,
ingenuis, ingenue nonnihil attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis
haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim
existimabit vel periurio parricidioque parandum imperium, quisquis secum
perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere
velit. Eum quirerum gubernacula susceperit, publicum non privatum negotium
gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogitare: a legibus, quarum
ipse et auctor et exactor est, nec latum digitum discedere: officialium omnium
et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium
oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus
humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa lethalis summam perniciem
invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem
eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad
quamplurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat
principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus, delitiae,
libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius advigilandum,
necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque
vel pericula, vel metus omittam capiti imminere verum illum regem, qui paulo
post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem exacturus, idque tanto
severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec, inquam, atque huiusmodi
plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet autem si saperet, is nec
somnum, nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At nunc, meo munere, has
omneis curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant, neque quemquam ad
aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis
oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur
assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac
praefecturas, si quotidie novae rationes excogitentur, quibus civium opes
attenuent et in suum converrant fiscum. Verum id apposite, repertis titulis, ut
etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat.
Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcumque sibi
devinciant. Fingite mihi nunc quales sunt nonnumquam, hominem legum ignarum,
publicorum commodorum pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum
voluptatibus, osorem eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam
de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus
metientem. Deinde addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium
consensum indicantem, tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum
heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum,
iustitiae et undecumque incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae
cuiusdam in rempublicam caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua
vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui,
vereaturque ne quis nasutus interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum,
iocumque vertat.
- 56.
- Iam quid de
proceribus aulicis commemorem? quorum plerisque cum nihil sit addictius,
servilius, insulsius, abiectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt.
Hac una in re tamen modestissimi, quod contenti, aurum, gemmas, purpuram,
reliquaque virtutum ac sapientiae insignia corpore circumferre, rerum ipsarum
studium omne concedunt aliis. Hoc abunde felices sibi videntur, quod regem
herum vocare liceat, quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint
civiles titulos subinde inculcare, serenitatem, dominationem, et
magnificentiam. Quod egregie perfricuerint faciem, quod festiviter adulentur.
Nam hae sunt artes, quae vere nobilem et aulicum deceant. Caeterum si vitae
rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos
Penelopes , reliquum carmen agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam
ego. Dormitur in medios dies, ibi Sacrificulus mercenarius ad lectum paratus,
qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite peragat. Mox ad ientaculum, quo
vix peracto, iam interpellat prandium. Sub id alea, laterunculi, sortes,
scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda.
Rursum coena, post hanc repotia, non una per Iovem. Atque ad hunc modum, citra
ullum vitae taedium elabuntur horae, dies, menses, anni, saecula. Ipsa
nonnumquam saginatior abeo, si quando viderim illos megalorrountaV, dum
inter Nymphas unaquaeque hoc sibi videtur Diis propior, quo caudam longiorem
trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Iovi vicinior esse
videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo
baiulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.
- 57.
- Ac principum quidem institutum, Summi Pontifices, Cardinales, et Episcopi,
iam pridem gnaviter aemulantur, ac prope superant. Porro si quis perpendat,
quid linea vestis admoneat, niveo candore insignis, nempe vitam undiquaque
inculpatam. Quid sibi velit mitra bicornis, utrumque fastigium eodem cohibente
nodo, puta Novi pariter et Veteris Instrumenti absolutam scientiam. Quid manus
chirothecis communitae, puram et ab omni rerum humanarum contagio immunem
sacramentorum administrationem. Quid pedum, nimirum, crediti gregis
vigilantissimam curam. Quid praelata crux, videlicet, omnium humanorum
affectuum victoriam. Haec, inquam, atque id genus multa, si quis perpendat,
nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle faciunt, cum sese
pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fratres, quos
vocant, ac vicarios reiiciunt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet
Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Verum in irretiendis
pecuniis, plane Episcopos agunt, oud' alaoskopih.
- 58.
- Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum
successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non
dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint
paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper
philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi vult hic vestitus candor?
Nonne summam et eximiam vitae innocentiam? Quid interior purpura? Nonne
flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capacitate
diffluens, ac totam reverendissimi complectens mulam, quamquam una vel camelo
contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese pandentem ad
subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, increpandum,
admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, et vel
sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quamquam
quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum vicem gerentibus? Haec si
perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut
certe vitam plane laboriosam, atque sollicitam agerent, cuiusmodi veteres illi
vixerunt Apostoli.
- 59.
- Iam Summi Pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur eiusdem vitam
aemulari, nempe paupertatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contemptum, si
vel Papae, id est patris nomen vel Sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in
terris afflictius? aut quis eum locum omnibus emat facultatibus: emptum,
gladio, veneno, omnique vi tueatur? Quantum his abstulerit commoditatum, si
semel incessiverit sapientia? Sapientia dixi? Imo vel mica salis illius, cuius
meminit Christus. Tantum opum, tantum honorum, tantum ditionis, tantum
victoriarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, tot indulgentias,
tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis, quantas
nundinas, quantam messem, quantum bonorum pelagus paucis sim complexa. In
quorum locum inducet vigilias, ieiunia, lacrymas, orationes, conciones, studia,
suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum, illud
futurum, ut tot scriptores, tot copistae, tot notarii, tot advocati, tot
promotores, tot secretarii, tot mulotribae, tot equisones, tot mensarii, tot
lenones, pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In
summa, tam ingens hominum turba, quae Romanam sedem onerat, lapsa sum, honorat
sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoc, et abominandum facinus, at
multo magis detestandum, ipsos etiam summos Ecclesiae Principes ac vera mundi
lumina, ad peram et baculum revocari. At nunc fere, si quid laboris est, id
Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid
splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit, mea quidem opera, ut
nullum paene hominum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde
Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico ornatu, cerimoniis,
beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum titulis, et benedictionibus ac
maledictionibus, Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino
temporum, miracula edere: docere populum, laboriosum: sacras interpretari
litteras, scholasticum: orare, otiosum: lacrymas fundere, miserum ac muliebre:
egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam summos,
ad pedum beatorum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem,
infame. Restant sola haec arma ac benedictiones dulces, quarum meminit Paulus,
atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictiones, suspensiones,
aggravationes, anathematizationes, ultrices picturae, ac fulmen illud
terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod
ipsum tamen sanctissimi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos
torquent acrius, quam in eos qui instigante Diabolo, patrimonia Petri minuere
atque arrodere conantur. Cuius cum haec vox sit in Euangelio: 'Reliquimus
omnia, et sequuti sumus te', tamen huius patrimonium appellant agros, oppida,
vectigalia, portitoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro
ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, tum demum
Ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter
profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes Ecclesiae
perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt
abolescere, et quaestuariis legibus alligant et coactis interpretationibus
adulterant, et pestilente vita iugulant. Porro cum Christiana Ecclesia sanguine
sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus
perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res
sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poetae quoque
fingant a Furiis immitti, adeo pestilens, ut universam morum luem simul
invehat, adeo iniusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari,
adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoc tantum
agunt. Hic videas etiam decrepitos senes, iuvenilis animi robur praestare, nec
offendi sumptibus, nec fatigari laboribus, nec deterreri quidquam si leges, si
religionem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque
desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam, zelum, pietatem,
fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri potest, ut quis lethale
ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus caritate
illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.
|
|